BCCCAP00000000000000000000583
DE MATERIA ET FORMA BAPTISMI, th. 2, n. 210-211 117 Stus. Augustinus: «Quis nescicit non esse baptismum. Christi si verba, evangelica, quibus symbolum constat, iilic defuerint? Sed facilius inve- • niuntur haeretici qui non baptizent, quam qui non verbis istis bapti– zent» (24). 211. Ratione theofogica.-Ad validam ,s,acramenti Baptisíni confec• tionem requiritur quod verba in ipso adhibita exprimant: a) Actionem baptizandi. b) Expressam SSmae. Trinitatis invocationem. e) Personam baptizandi. d) Personam baptizantis. Atqui haec omnia exprimuntur in duabus . formulis supradictis. Ergo utraque formula est vera forma baptismi. Prob, ma.jor: a) Actionem baptizandi; nisi enim hanc actionem verba significent, baptismus non confertur validus; id expresse definit Alexander 111, dicens: «Si quis puerum ter in aqua immerserit in no– mine Patris et Filii et Spiritus Sancti, et non dixerit: Ego baptizo te in nomine .Patris et Filii et Spiritus Sancti, non est puer baptiza– tus» (25). Id rursus confirmavit Alexander VIII, damnando sequentem propo– sitionem: «Valuit aliquando baptismus sub hac forma collatus: In no– mine Patris et Filii et Spiritus Sancti, praetermissis illis: Ego te' bap– tizo» (26). Et ratio desumi debet ex eu quod cum ablutio hominis in aqua propter multa fieri possit, oportet quod, ad quid fiat, determinetur in verbís formafr; quod quidem non flt per hoc quod dicitur: «In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti», quia omnia in tali nomine facere debemus, uti habetur ad Colos., 3, 17: «Et ideo, si non exprimatur ac– tus Baptismi... , non perficitur sacramenturn» (27). b) Expressam SSmae. Trinitatis invocationem. Id aperte colligitur ex ipso mandato Christi: «Euntes ergo docete omnes gentes, baptizan– tes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti» (28); ex his verbis constat Christum apostolos praecepisse ut unitatem naturae et Trini- tatem personarum clare et expresse designarent. · «Christus instituit sacramentum Baptismi dari cum invocatione Trinitatis (Mt., 28, 19). Et ideo quidquid desit ad plenam invocationem :i'rinitatis, tollit integritatem Baptismi» (29). Id etiam constat. ex praxi et usu Ecclesiae agnoscendi ut certo va– lidum, Baptismum collatum sub invocatione Trium Divinarum Persa- (24) De baptismo contr. Donat., 6, 25, 47; PL., 43, 214. (25) DENZINGER, 398. (26) DENZINGER, 1317. (27) . STUS. TH0MAS, III, q. 66, a. 5, ad 2. (28) Mt., 28, 19. (29) STUS. THOMAS, III, q, 66, a. 6.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz