BCCCAP00000000000000000000583
n1, DE SACRAMENTO BAPTISMI, th. 2, n. 207-210 b) Lutherus, juxta quem baptismus valide administratur in solo no– mine Damini: «Quomodocumque tradatur baptismus, modo non in no– mine hominis, sed in nomine Domini tradatur, vere salvum facit; immo non dubitem, si quis in nomine Domini suscipiat, etiamsi impius mi– nister non det in nomine Domini, vere paptizatum esse in nomine Domini» (15). Apud Latinos forma baptismi est: «Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti» (16). Apud Graecos: «Baptizatur servus Christi in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». 208. Censura.-Est de fide divina catholica definita. Papa Pelagius: «Multi sunt qui in nomine Christi solummodo ... se asserunt baptizari. Evangelicum vero praeceptum, ipso Domino et Sal– vatore nostro Jesu Christo tradente, nos admonet, in nomine Trinita- tis ... sanctum baptismum unicuique tribuere» (17). · Alexander III: «Si quis sane puerum ter in aqua immerserit in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen, et non dixerit: «ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen», non est puer bap– tizatus» ( 18) Similiter Conc. Vienense: «Ad hoc baptisma unicum baptizatos om– nes in Christo regenerans est, sicut unus Deus et fides unica ab om– nibus 1ideliter confitendum, quod celebratum in aqua in nomine Pa– tris et Filii et Spiritus Sancti credimus esse tan adultis quam parvu– lis communiter perfectum remedium ad salutem» (19). Concilium Florentinum haec habet: «Forma autem (baptismi) est: Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Non tamen negamus quin et per illa verba: Baptizatur talis servus Christi in no– mine Patris et Filii et Spiritus Sancti... verum perficiatur Baptisma» (20). 209. Probatur ex Sacra Scriptura.-Utraque forma est confortnis f9rmae a Christo ipso. traditae: «Euntes ergo docete omnes gentes, bap– Ji,zantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti» (21). 210. Ex Patribus.-Cum tota traditio christiana id ipsum doceat, suf– ficiat tria tantum documenta afferre: Didache: «Baptizate in nomine Patris et Filii et Spiritus Sanc– ti» (22). Stus. Ambrosius: «Nisi baptizatus fuerit in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, remissionem non potest accipere peccatorum nec spi– ritualis gratiae munus haurire» (23). (15) (16) (17) (18) (19) (20) (21) (22) (23) De captivitate babyl. eccl., § «Hanc sententlam». Rituale Romanum, tlt. 2, c. 2, n. 19. DENZINGER, 229. DENZINGER, 398. DENZINGER, 482. DENZINGER, 696. Mt., 28, 19. C. 7; FuNK, 1, 16. De m:vsterits, c .. 4, n. 20; PL., 16, 412.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz