BCCCAP00000000000000000000583
114 DE SACRAMENTO BAPTISMI, th. 2, n. 199-202 Pars l.ª: Sacramentum Baptismi constat aqua tamquam materia remota. 199. Adversarii.-a) Gnostici, juxta quos materia valida baptismi erat «oleum et aqua in unum» (1). · b) Manichaei, juxta quos aqua, utpote materia ex se mala, nullam salutem afferre poterat .(2); verba autem Joan, 3, 5, intelligenda erant sensu metaphorico. e) Flagellantes, qui dicebant non aquam, sed cruorem, ictibus fla– gellorum eUusum, adhibendum ;fore in Baptismo (3). d) Aliqui Protestantes, qui dicebant aquam non esse ita necessa– riam, ut, urgente necessitate, non posset · adhiberi aliquod liquidum, aptum ad balneum. Sic ipse Lutherus, Beza, et alii qui dicerent aquam sumi debere metaphorice, pro compunctione cordis (4). 200. Censura.-De fide div, cath. definita in Conciliis Florentino et Tridentino: Conc. Florentino: «Materia hujus sacramenti est aqua vera et na– turalis, nec refert frígida, an calida» (5). Conc. Tridentino: «Si quis dixerit aquam vivam et naturalem non. esse de necessitate baptismi, atque ideo verba illa Domini N. Jesu Chris– ti: «Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto», ad metaphoram detorserit, a. s.» (6). · 201. Probatur.- Christus, Nicodemum alloquens, expresse docet, aquam esse necessariam: «Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto» (7). Apostoli, mentem Domini bene noscentes, semper adhibent aquam naturalem in administratione Baptismi:. «Ecce aqua, quid prohibet me· baptizari?... et descenderunt uterque in aquam..., et baptizavit eum> (8). 202. Ex: Patribus.-Patrés unanimitate absoluta aquam materialem adhibent tamquam materiam hujus sacramenti; ita Didache: «Bapti– zate in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti in aqua viva» (9). Quapropter dicere potuit Stus. Augustinus: «Quid est baptismus, Christi? Lavacrum aquae in verbo vitae. Tolle aquam, non est bap– tismus; tolle verbum, non est baptismus» (10). Gregorius IX, interrogatus de baptismo in quo adhibita fuerat ce– revisia loco aquae, ita respondet: «Tibi tenore praesentium responde– mus: quod, secundum doctrinam evangelicam oporteat ex aqua et Spi- (1) STUS. IRENAEUS, Adv. haer., lib. 1, c. 21, n. 24; PG., 7, 664. (2) Cfr. STUS. AUGUSTINU,S, De haeresibus, haer. 46; PL., 42, 38. (3) Cfr. LmERIUS A JESU, t. 3, tr. 2, disp. 1, contr. 2. (4) Cfr. KATSCHTHALER., De sacramentis, n. 184. (5) DENZtNGER; 696. (6) DENZINGER, 858, (7) Joan., 3, 5. . (8) Act. Apost., 8, 36-38; 10, 47. (9) Didaohe, c. 'l; STUS. JUSTINUS, Apología, 1, 61; PG., 6, 420. (10) In Joan., lib. 15, n. 4; Journel-, 1817.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz