BCCCAP00000000000000000000583

DEl MATElRIA ET 'FORMA BAPTISMI, tñ. 2, n. 195-198 113 enim lex obligat nisi promulgata. Unde nec lex baptismi: cum ~gitur Evangelium promulgaretur post Resurrectionem C;hristi, die sciJicet Pen– tecostes; dicendum est tune incipere obligationem Bapt~smi. 196. Scholion: Quodnam sit discrimen ·inter baptismum Christi et baptismum Joannis,_;Praecipuum discrimen ponendum est in eo quod baptismus Christi sit sacramentum Novae Legis; non vero baptismus .Joannis; ptoinde baptismus Joannis gratiam et remissionem peccatorum non efficiebat ex opere operato, sed ex opere operantis, in quantum sci– 'licet peccatores per poenitentiam disponebat ad contritionem. Cum Protestantes dicerent baptismum Chtisti nihil aliud tuisse nisi ,quamdam evolutionem et repetitionem baptismi Joannis, Conc. Triden– tinum deflnivit: «Si quis dixerit baptismum Joannis eamdem vim ha– ibuisse cum baptismo Christi, a. s.» .(20). ART.II De materia et forma Baptismi. Cum in tractatu de Sacramentis in genere dictum fuerit omnia No– vae Legis sacramenta, in ipso confectionis instanti perfici rebus tam– quam materia, et verbis tamquam forma, inquirendum est in praesenti quaenam sint res et verba hujus sacramenti; quod statuimus in thesi sequenti. 'l'HESIS 2:ª: Sacramentum Baptismi co:nstat aqua tamquam materia remo– ta; ablutione aquae tamquam materia proxima, cum praescripta. verborum forma: «Ego te baptizo in nomine P'atris et Filii et Spi:– ritus Sancti.» 197. Connexio materiae.-Sciendum est duplicein esse materiam, remotam scilicet et proximam. · Materia remota est ipsa res sensibilis quae adhibetur in sacramenti administratione, e. g. aqua, oleum... Materia proxima est ipsius rei sensibilis usus, sive applicatio, e. g. eorporis ablutio~ unctio. 198. Divisio theseos.-Thesis habet tres partes.: :a) Sacramentum Baptism.i constat aqua tamquam materia remota. b) Sacramentum Baptismi constat ablutione corporis tamquam ma- :teria proxima. e ) . Verba hujus sacramenti sunt: «Ego te baptizo in nomine Pa– tris et Filii et Spiritus Sancti». ,----"~--- (20) DENZINGER, 867, UAN, THEOL, DOGM.-IV,._9

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz