BCCCAP00000000000000000000583

112 DE SACRAMENTO BAPTISMI, th. 1, n. 192-195 e) Permanenter institutum, quia hoc sacramentum debet peren– niter administrari eo quod homines semper nascantur et ideo renasci etiam debeant ad vitam spiritualem. d) Ad significandam et conferendam gratiam quam significat: nam ablutio et invocatio SSmae. Trinitatis significant regenerationem spiri– .tualem hominis eamque efficiunt per infusionem gratiae, uti probabitur in :thesi sequenti. Ergo baptismus est Novae Legis sacramentum. Pars. 2.ª: A Christo Domino institutum. 193. Probatur.-Nova argumenta adduci non debent, nam, tum ex •doctrina Christi, tum ex ejus praecepto baptizandi omnes gentes, tum ex praxi ipsius Christi baptizandi, luculentissirie constat ipsum Chris– tum instituisse hoc sacramentum, et quidem permanenter. 194.· De tempore in quo Christus instituerit Baptismum~Non sunt conformes, neque Patres, neque Theologi. a) Aliqui dicunt Baptismum fuisse institutum in ipso instanti in quo Christus baptizatus fuit a Joanne in Jordane .(13). Ita Stus. Thomas: «Tune videtur aliquod saeramentum institui, quan– do aeeipit virtutem produeendi suum eff eetum. Hane autem virtutem aeeepit baptismus, quando Christus est baptizatus. Unde tune vere bap– tismus institutus fuit, quantum ad ipsum saeramentum» .Ú4). b) Alii dieunt Baptismum fuisse a Christo institutum quando Nico– demum edocuit circa ipsius necessitatem: «Nisi quis renatus fuerit ex aqua» (15). e) Alii dicunt Baptismum institutum ;fuisse a Christo ante ejus Pas– sionem (16). d). Alii vero, nonnisi post ejus Resurreetionem (17), quando aposto– lis praecipit ut: «Euntes, doeete omnes gentes, baptizantes...» _(18). CommuniQr tamen sententia Theologorum, est quod Christus baptis– mum instituerit ante eius Passionem: a) quia ipsemet Jesus baptiza– bat jam ante Passionem. Sed non baptismo aHeno, puta Joannis. Ergo proprio; b) quia apostoli in coena Eueharistiam receperunt et Ordinem sacrum. Jamvero, tum ad fructuosam Eucharistiae receptionem, tum ad Apostolorum sacram Ordinationem, necessarius erat baptismus, utpote imprimens cháracterem, et janua aHorum sacramentorum (19). De tempore ipsius institutionis dicendum videtur quod id fuerit, vel in Jordane, .vel in eonversatione eum Nieoaemo. 195. Quandonam Baptismus obligare incoeperit.-Certo certius lex baptismi obligare non incoepit nisi post promulgationem Evangelii; nulla. (13) (14) (-15) (16) (17) (18) {19) Ita generatirn Sancti Patres, et STus. THOMAS, III, q. 66, a. 2; et Scholas– tici fere orones. III, q. 66, a. 2. Ita EsTrus, in IV Sentent., dist. 3, parag. 11. Ita SCOTUS, in IV Sentent.. dist. 3, q. 4; et BIEL, in IV sentent., dist. 3, q. unica, a. 3·. ALENS.IS , IV, q. 8, membr. 2, a. 3; CANO, De locis theologicis, lib. 8, c. 5. Mt., 28, 19. · Cfr. STUS. THOMAS, III, q. 66, a. 2; SUAREZ, De sacram., d. 19, s. 1, D. 4.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz