BCCCAP00000000000000000000583

DEJ SACRAMENTO BAPTISMI, th. 1, n.. 19'0-192 111 Pars l.ª: Baptismus est Novae Legis sacramentum. ' . 190. Probatur ex Traditione christiana.-Trad1tto enim christiana omnium Ecclesiarum, jam a primo saeculo, tenuit baptismum ut verum sacramentum Novae Legis. Traditio autem unanimis verum constituit argumentum infallibilitatis et apostolicitatis, necnon revelationis hujus doctrinae. Ergo Baptismus est Novae Legis sacramentum. Prob. majar.: Didache, seu Doctrina duodecim apostolorum, circa a. 80-90 exarata, haec habet: «De baptismo autem, sic baptizate, haec omnia postquam antea dixistis, baptizate in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti in aqua viva. Si autem non habes aquam vivam, in alía aqua baptiza; si non potest in frigida, in calida. Si autem neutram habes, etfunde in caput ter aquam in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti» (7). · In Epístola Barnabae dicitur: «Descendimus quidem in aquam pleni peccatis ac sordibus; inde autem emergimus fructum afferentes, in carde timorem et in spirtiu spem in Jesum habentes» (8). 191, Ex Scriptura.-At undenani hic ritus baptizandi ortum in Eccle– sia primaeva habuerit? Nonnisi ex doctrina et praecepto Christi, nam: l. 0 ) Doctrina: Baptismus est omnino necessariús: «Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei» (9), et ipse Jesus baptizabat: «Post haec venit. Jesus et discipuli ejus in terram Judaeam, et illic demorabatur cum eis, et baptizabat» (10). 2. 0 ) Praeceptum: Apostolis enim mandat ut omnes gentes baptizent: «Euntes ergo, docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti» (11). Et hoc praeceptum Apostoli statim ad praxim reduxerunt, nam, Ju– daeis interroganti.bus quid faciendum sit ut vitam aeternam consequan– tur, respondent Apostoli: «Poenitentiam agite et baptizetur unusquisque vestrum in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Spiritus Sancti» (12). 192. Ratione theologica.-Sacramentum Novae L€gis est signum sen– sibile a Christo permanenter· institutum ad significandam et conferen– dam gratiam quam significat. Atqui haec omnia in Baptismo verifican– tur. Ergo... a) Est signum sensibile: ablutio scilicet corporis ex aqua, sub invo– catione SSmae. Trinitatis. b) A Christo institutum, uti probabitur in parte sequenti. (7) Didache, 7, 1; FUNK, 1, 16. (8) Epistola Barnabae, c. 11; PG., 2, 760. (9) Joan., 3, 6, (10) Joan., 3, 22. (11) Mt., 28, 19. (12) Act. Apost., 2, 38.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz