BCCCAP00000000000000000000583

DE SACRAMENTO BAPTISMI 185. Connexio materiae.-Cu;m ja;n:i in Tractatu de Sacramentis in genere sufficienter de his quae omnibus, vel saltem aliquibus, sacra– mentis sint communia, · disputatum fuerit, agendum nobis est in prae– senti de sacramentis in specie, sive in particulari, et primo quidem de sacramento Baptismi, eo quod vitae spiritualis janua sit: «Primum sacramentorum locum, ait Conc. Florentinum, tenet Sanctum Baptisma, quod vitae spiritualis janua est: per ipsum enim membra Christi ac de corpore efficimur Ecclesiae» (1). Per sacramentum Baptismi horno regeneratur, veluti de novo nas- , citur ad vitam spiritualem, fitque capax alia sacramenta recipiendi (2). Ordo dicendorum: Doctrina de Baptismo qua.tuor capitibus sequenti– bus erit pertractanda: · Caput I: De ipso Baptismatis sacramento. Caput II: De ejus effectibus. · · Caput III: De .ejus ministro. Caput IV: De ejus subjecto. CAPUT I DE IPSO BAPTISMATIS SACRAMENTO Hoc caput doctrinae duobus articulis absolvetur, quorum primus de existentia et institutione sacramenti Baptismi erit; secundus vero, cíe ejus materia et forma. (1) DENZINGER, 696. (2) Cfr. 8TUS. THOMAS, III, q. 66-71; BILLUART, De Baptismo; BILLOT, De sa– cramentis, t. 1, De Baptismo, th. 22-30; PEscH, Praelectiones dogmaticae, vol. 6, De Baptismo; HERVE, Manuale Theol. Dogmaticae; vol. 3, De Baptis– mo; ZUBIZARRETA, Theologia Dogmat. Scholastioa, vol. 4, De Baptismo; LEPrcrEa, De Baptismo et de Oonfirmatione, Romae; 1923 ; DE SMET, De sa• cramentis . in genere, Baptismo et Oonfirmatione, Brugis, 1925; GrHa. Les sacrements de l'Eglise catholique; et Dict. de la Theologie, de la Bible, Di<Yt. apolog., art. Bapteme.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz