BCCCAP00000000000000000000583
DE SACRAJ\(!:ElNTIS VET. TESTAMENTI, th. 3, n. 184 107 in productionem gratiae per modum conditionis: posito scilicet signo, seu ritu sensibili, Deus conferebat gratiam, non quidem vi ipsius signi, sed ex fide percipientium sacramentum. Signum videlicet adhibitum nihil aliud erat nísi protestatio fidei in Christum venturum a quo cuneta bona sperabantur futura; illa fides erat dispositio sufficiens ad hoc ut Deus conferrét gratiam, vi cujus delebatur peccatum originale. Unde sacramenta Veteris Testamenti propria virtute producebant quidem sanctitatem quamdam legalem, seu externam, per quam homines consecrabantur cultui divino; aggregabantur populo Israelitico; purifi– cabantur ab immunditiis legalibús, etc; ... Gratiam autem sanctificantem non conferebant nisi ex fide percipientis sacramentum. Et quod ita factum fuerit, probatur ex decreto pro Armenis, in Conc. Florentino, ubi discrimen inter sacramenta Veteris Testamenti et sa– cramenta Novae Legis in eo reponenduni censet quod sacramenta Vete– ris Testamenti non contineant gratiam, sed solum eam dandam per · passionem Christi praefigurent, dum, e contra, sacramenta Novi Tes– tamenti, et contineant, et causent, gratiam digne suscipientibus (4). (4) DENZINGER, 694; cfr. si vis FRANZELIN, op, cit., tb, 2 et 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz