BCCCAP00000000000000000000583

106 DE SACRAMENTIS VET. TESTAMENTI, th. 3, n. 180-184 dam sanctitatem legalem, quamdam emundationem externam, aggrega– tionem ad populum fidelem... 3.l') A Deo institutum: nam, e contra, non possent homines cer– tos esse de sufficientia illius remedii ad salutem infantium. 181, Disputatio.-Existit inter theologos circa hanc a Deo institu– tionem, non certe circa factum institutionis, sed c\rca ipsius · modum; et quaerunt utrum Peus revelationem positivam habuisset de hoc sacra– mento, an haminum solo instinctui reliquisset. Praeterea quaerunt an Deus instituerit hoc sacramentum in specie, an tanturri in genere, id est aliquod signum aptum ad fi.dem in Christum de- clarandam. ·· 4.ª) Permanenter: nam hoc sacramentum naturae viguit pro om– nibus hominibus ab instanti peccati Adami usque ad p:romulgationem Circumcisionis; et etiam pro omnibus hominibus, exceptis Hebraeis, usque ad promulgationem Legis evangelicae. Pars. 2.ª: Circumcisio erat verum sacramentum. 182. Fuit verum sacramentuni, quia rursus verificat omnes conditio– nes ad verum sacramentum requisitas: a) Signum sensibile, nam, juxta Apostolum: «Et (Abraham) signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei» (3). Circunicisio s~gnificabat deletionem peccati originalis, quae · certo -certius non fit sine infusione gratiae. b) Signum sanctitatis efficax, nam, vi circumcisionis, parvuli aggre– gabantur populo Dei, et ideo aliquam sanctitatem legalem et externam acquirebant. c) A Deo permanenter institutum, uti per se patet. 183. Disputatio.-Quaestio fuit inter Patres utrum Circumcisio fuis– set verum sacramentum, et utrum fuisset a Deo instituta in remedium peccati originalis. Stus. Augustinus, et cum eo omnes Patres Latini, utrumque afflr– marunt. Patres Graeci, et Patres Latini, Sancto Augustino anteriores, senten– tiam contrariam propugnarunt; isti enim dicebant circumcisionem fuis-;. se ex institutione sua quoddam signum distinctivum populi judaici, et nU amplius. THESIS 3.ª: S.acramentum naturae et Circumcisio per modum conditionis agebant in productionem gratiae. 184. Sacranientorum existentia jam probafa in Veteri Testamento, quaeritur quo modo producerent gratiam. Respondemus in thesi dicendo sacramenta Veteris Testamenti agere (3) Ad Rom., 4, 10.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz