BCCCAP00000000000000000000583
DE SACRAMENTIS VET. TESTAMENTI, th. 2, n. 178-180 106 3. 0 ) Theologi omnes, nemine discrepante, id ipsum affirmant. «Af– firmandum omnino est, in ea lege fuisse aliquod remedium ad infan– tium salutem a Deo institutum. Ita docent omnes Theologi..., absque ulla controversia aut opinionum varietate; quod est signum, dogma hoc certum .ac indubitatum apud illos fuisse» (3). 179. Quaenam erant sacramenta a Deo instituta in statu natura.e et · in Le,ge Mosaica. Respondeo: In statu naturae: sacramentum naturae. In lege Mosaica: sacramentum naturae et Circumcisio, et alia plura, ut agnus paschalis, oblationes, ablutiones, aspersiones, etc.... Agendum nobis est, in thesi sequenti, ·de Sacramento naturáe et de Circumcisione. · THESIS 2.": Sacramentum naturae et Circumcisio erant vera sacramenta. Pars l.ª: Sacramentum naturae erat verum sacramentum. 180. Duplex sententia.-Una dicit quod sacramentum naturae, con– tra originale peccatum institutum, esset quidem ritus externus, sensi– bilis, sed non verum sacramentum; haec tamen sententia paucormn esse videtur (1), et est minus probabilis. Alia sententia dicit sacramentum naturae fuisse ritum (externum), et simul sacramentum (2). Et revera: a) Fuit ritus sensibilis, externus, nam hoc remedium applicabatur infantibus, qui, a peccató mundati, eo ipso pertinebant ad societatem fidelium; jamvero applicatio ista ínter homines fieri nequit nisi per aliquid externum et visibile. Et confirmatur ex more omnium paganorum qui, infantibus recen– ter natis, applicabant quosdam ritus per quos ad divinitatem tutela– rem ipsos consecrabant: hic ritus derivari potuit ab eo qui sub Lege· naturae existebat. b) Fuit etiam sacramentum; nam verificat conditiones ad sacra– mentum requisitas: l.ª) Signum sensibile gratiae, nam significabat hominem a peccato– originali divinitus liberari; liberatio autem a peccato non fit úisi per infusionem gratiae sanctificantis. 2.ª) Signum cujusdam sanctitatis efficax, nam cbnferebat quam- (3) SUAREZ, in III, q. 61, disp. 4, sect. l. Plura .alia vide apud FRANZELIN, op; cit., th. 3.. (1) Ita VASQUEZ, in III, disp. 130, t. 2, c. 3, n. 35; SOTO, in IV Sentent. dist. 1. q. 2, a. 3. (2) STUS. THOMAS, III, q. 61, a. 3, et in IV sentent., dlst. 1, q. 1, ª· 2, q. 3; ALENSIS, 1V, q, 1, membr. 3, ª· 3; SCOTUS, in IV Sentent., dist. 1, q. 3; Du– RANDUS, in IV sentent;, dist. 1, q. 2, etc.; FRANZELIN, op. cit., th. 3; BIL– LOT, OP. cit., th. 2 et 4.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz