BCCCAP00000000000000000000583
104 DE SACRAMENTIS VEIT. TESTAMENTI, th. 1, n. 176-178 1. 0 ) Non necessaria: nam gratiam a nativitate acquirerent filii Ada– mi, ejusque augmentum per actus amoris et caritatis possent obtinere. 2. 0 ) Non convenientia: nam in illo statu superiora dominarentur inferioribus; jamvero usus sacramentorum, in rebus sensibilibus et cor– poreis consistentium, obstaret huic dominationi, eo quod horno ipsis re– bus sensibilibus sese subjiceret. 177. Nota bene.-Sunt aliqui Theologi qui putant Matrimonium fuls– se in statu innocentiae sacramentum, nam Apastolus id vldetur dicere e·xpresse: «Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et ad– haerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc mag– num est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia» (1). Attamen hoc videtur non esse admittendum, nam matrimonium pro– toparentum non fuit a Deo ordinatum ad significandam rem sacram sanctificantem homines. Certe praefigurabat unionem Christi cum Eccle– sia, sicut et aHa bene multa Veteris Testamenti Christum praefigura– bant, et tamen non erant sacramenta. «Matrimonium fuit institutum in statu innocentiae, non secundum quod est sacramentum, sed secundum quod est in officium naturae. Ex consequenti tamen aliquid significabat circa Christum et Ecclesiam; sicut et omnia alía quae in figura Christi praecesserunt» (2). 178. 2.º) In statu naturae fuerunt sacramenta, et simiiliter in statu Legis Mosaicae. l. 0 ) Ratio generalisssima, quae theologos movet ad admissionem sacramentorum, tam in statu naturae, quam in Lege Mo– saica, desumitur ex voluntate Dei salvífica erga omnes omnino homi– nes jam ab ipso momento lapsus primi hominis. Et revera, Deus homini peccatori promisit Messiam, totius generis humani Redemptorem, quem etiam constituit caput om:p.ium hominum; omnes proinde homines debebant novo Adamo conjungi, et veluti in– serí, ita ut per novi Adami merita, gratiam et virtutes, ad vitam spi– ritualem renascerentur per remissionem peccatorum. Si igitur talis est haec voluntas Dei salvationis et reparationis, jam a prima promissione Reparatoris, consequitur quod in omni tempore et pro omnibus hominibus parata fuerint remedia sufficientia ut homines a peccato liberarentur; et si quidem quaestio est de adultis, Deus om– nibus paravit gratias sufficientes quibus pervenire possent ad justiflca- tionem ·Christi obtinendam. · Si vero agitur de infantibus, Deus aliquod remedium debuit illis pro– videre quo possent, intuitu meritorum Christi, Ecclesiae inseri et coetui populi Israelitici aggregari. 2. 0 ) Patres unanimi consensu existentiam alicujus remedii ad re– missionem peccatorum propugnarunt, et quidem hac ipsa ratione de voluntate salviflca. Inter omnes Patres eminuit Stus. Augustinus, qui, contra Pelagia– nos agens, clarissime affirmat existentiam Circumcisionis, qua pecca– tum originale removebatur ab infantibus. (1) Ad Eph., 5, 31-32. (2) III, q. 61, a. 2, ad 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz