BCCCAP00000000000000000000583

100 DE SACRABENTIS IN GENERE, th. 13, n. 173-174 Institutio sacramentorum, ut supra vidimus, tria includit: a). Determinationem alicujus significationis. b) Impositionem hujus significationis huic ritui sensibili. e) Collationem infallibilem significationis statim ac ponatur res significans secundum legem suae institutionis. Haec tria esse Christo, qua homini, attribuenda, vidimus in thesi praecedenti, in qua diximus Christum esse omnium sacramentorum immediatum institutorem; ipse igitur determinavit significationem uni– cuique sacramento propriam; ipse dedit sacramentis efficaciam ita ut, posito ritu sensibili, significatio evadat practica, seu aliis verbis, confe– ratur gratia sacramentalis; ipse tandem determinavit aliquo modo ritum sensibilem sacramentorum. Haec ritus sensibilis institutio potuit esse: a) In specie, si Christus determinasset hanc materiam et hanc for– mam, ita ut quaelibet eorum mutatio corrumperet substantiam ritus sensibilis. b) In genere, si Christus determinasset pro materia et forma ali– quod signum, quod sit aptum ad hanc gratiam significandam. Uti patet, in hoc ultimo casu, major concederetur Ecclesiae potestas mutandi materiam et formam, quia posset tune Ecclesia adhibere (quin mutaretur institutio Christi), hoc vel illud signum, dummodo aptum esset ad gratiam, a Christo determinatam, significandam; sic ad signi– ficandam gratiam, quae in sacramento Ordinis confertur, multa signa sunt omnino apta, e. g. impositio manuum, collatio instrumentorum; si nunc supponamus Christum Sacramentum Ordinis in genere instituis– se, Ecclesia poterit (quin mutetur substantia rei a Christo praeceptae), nunc adhibere impossitionem manuum; crastina die, porrectionem ins– trumentorum, aut utrumque simul. Hoc principium debet retineri: Ecclesia non potest mutare id quod a Christo fuerit institutum; si igitur Christus instituit aliquod sacra– mentum in specie, nullam habet Ecclesia potestatem; si vero aliud sa– cramentum instituit in genere, poterit Ecclesia hoc, vel illud, signum adhibere, dummodo sit aptum ad significandam gratiam a Christo deter– minatam. Quomodo autem Christus instituerit singula sacramenta, an in spe– cie vel in genere, valde disputatur inter theologos. 174. Sententiae theologorum.-Quatuor sunt praecipuae sententiae theologorum: Prima sententia dicit Chrlstum instituisse omnia sacramenta Novae Legis in speicie immutabili; quapropter Ecclesia nullam haberet potes– .tatem in sacramentorum mutationem; mutationes, quae fortasse fac– tae fuerint, ad eorum essentialem mutationem non pert~nent .(1). (1) Ita SUAREZ, in III, q, 64, disp. 12, s. 1; STUS. BELLARMINUS, De sacramentis in genere, 1, 21; FRANZELIN, De sacramentis in genere, th. 5; PEscH, De sacramentis in genere, 222; TEPE, De sacram. in gen., 23 sqs,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz