BCCCAP00000000000000000000583
DE AUOTORE SAORAMEJNTORUM, th. 13, n. 171-173 99 Pars 2.ª: Christus qua homo sacramenta instituit. 171. Adversarii.-Scotus, ejusque discipuli, negant Christum qua ho– minem instituisse sacramenta Novae Legis; ratio quam affert Scotus, est haec: quia ille solus potest dare certitudinem gratiae alicui ritui sen– sibili qui est auctor gratiae ipsius: «Non enim potest. dare certitudinem alicui signo practico, nisi is cujus potestate est posse causare signatum illius signi; solus autem Deus potest se determinare ad causandum ef– fectum sibi proprium. Ergo solus Deus potest dare certitudinem signo practico sui eff ectus» .(29). · · Sed bene notare debes quod, etiam secundum Scotum, Christus qua hómo est causa meritoriR efficRCiRe sacramentorum, quatenus scllicet per suam passionem meruit institutionem mediorum, quibus sua merita hominibus dispensarentur. 172. Censura.-Quod Christus, qua homo, instituerit sacramenta, est omnino liberum, et potest disputari, et disputatur; attamen nostra sententia videtur esse communior et probabilior. Probatur.-Christus, qua horno, nos red:emit, ejusque gratiam, et :me.. rita nobis ipse applicat; immo vittus passionis operatur in sacramentis. Unde institutio sacramentorum ei attribui debet qua homini, nisi spe– cialis ratio obstet. Atqui non obstat. Ergo. Et revera ·non obstat, quia instituit sacramenta dependenter a Deo, potestate scilicet ei a Deo delegata. ART.II De potestate quam habet Ecclesia circa sacramenta. 173. Status quaestionis.-Celebris exstat hodie controversia et in– .quisitio circa potestatem quam habet. Ecclesia in sacramenta, quae, ut per se patet, tota pendet a modo quo Christus sua sacramenta insti– tuerit; si enim supponamus Christum determinasse in specie hunc ri– tum sensibilem tamquam materiam et formam hujus sacramenti, per se patet nullam in eo h~bere EccleSiam potestatem praedictam mate– riam mutandi; quaelibet igitur, vel minima mutatio, induceret abro– gationem sacramenti et alterius substitutionem. Quomodo igitur Christus instituerit ritum sacramentalem... Dices fortasse: In aliquibus sacramentis omnia in specie determina– vit. Sed respondeo: esto quod in his sacramentis ita fuerint res deter– minatae; sed quid in aliis?, et ideo quámnain potestatem habet Ec– clesia circa ipsa? (29) In IV Sentent., cÚst. 1, q. 3 ; ita etiam liIERONYMUS A MONTEFORTINO, in III, q. 64, a. 3; FRAssEN, Scotus Acaciemicus, 10 disp. prooemialis, 3, 2.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz