BCCCAP00000000000000000000583

DE AUCTORE SACRAMENTORUM, th. 13, n. 165-167 97 proinde est quod, nec Apostoli, nec Ecclesia, umquam sacramentum ins– tituerint, sed quod Cnristus immediate instituerit sacramenta. ·In aliis sessionibus ejusdem Concilii, institutio singulomm sacra– mentorum adscribitur Christo; sic de Poenitentia (11); de Eucharis– tia (12); de Extrema Unctione (13); d~ Matrimonio (14); de Ordine (15). Contra Modernistas: «Ecclesia; inquiunt, et sacramenta a Christo ipso instituta esse minime credenda sunt. Cavet id agnosticismus, qui . in Christo nil praeter hominem novit, cujus conscientia religiosa, ut cae– terorum hominum, sensim efformata est; cavet lex immanentiae, quae externas, ut ajunt, applicaUones respuit; cavet item lex evolutionis, quae, ut germina evolvantur, tempus postulat et quamdam adjunctorum sibi succedentium seriem; cavet demum historia, quae talem reapse rei cursum fuisse ostendit» (16). · 166. Nota bene.-Quando legas Theologos, Concilio Tridentino ante– riores, sedulo advertas magnam apud ipsos inveniri confusionem, immo, nisi cautus sis, statim aliquos Ecclesiae Doctores bene meritos, errare gravissimo accusabis. · ~ic quid de Alexandro Halensi judicares, si ipsius verba legeres?: «Ins– titutum fuit hoc sacramentum (Confirmatio) Spiritus · Sancti instinctu in Concilio Meldensi (anno 845) quantum ad formam verborum et ma– teriam elernentorum, cui etiam Spiritus Sanctus contulit virtutem sanc– tificandi» ( 17). Sic etiam si legeres verba Sti,, Bonaventurae, dicentis aperte Conflr– mationem fuisne institutam per Ecclesiam (18). Haec tamen dico non ut omnem errorem a nostris Magistris remo– veam, sed ut cautus sis et, ut antequam tuam feras sententiam, bene attendas ad modum loquendi, ad vim verborum quibus utebantur, quip• pe quae potest adesse magna diversitas; et sic discrepantia esset in ver– bis, non vero in re ipsa. 167. Probatur thesis.-Ex eo quod Ecclesia numqua:m sibi attribuat potestatem mutandi sacramenta; sed semper dicat habere facultatem aliquid mutandi in sacramentis «salva tamen eorum substantia». Sic in Tridentino dicitur: «Hanc potestatem perpetuo in Ecclesia fuisse, ut in sacramentorum dispensatione, salva eorum substantia, ea statueret vez mutaret quae ... inagis expedire judicaret» (19). Etiam Stus. Pius X manifestum esse hoc dicit: «Ecclesiae minime (11) (12) (13) (14) (15) (16) (17) (18) (19) DENZINGER, 894. DENZINGER, 8'(4. DENZINGER, 908. DENZINGER, 971, DENZINGER, 957. DENZINGER, 2088. , . ALEXANDER ALENSIS in IV q, 9, memb. 1; cfr. L. GUILLAUll'(E, De instit,utio– ne sacramentorum' et speciatim Confirmationis 1uxta Alexanarum Halen– sem, in Ant., 2 (1927), 4370468,; J, BITTREMIEux, L'institution ,aes sacrements a'apres Alexanare ae Hales, in EphThLov., 9 (1932), 234-251. In IV Sentent., dist. 7, a. 1, q, 1; cfr. BITTREMIEUX, L'institution aes Sia,C'Te– ments a'apres s. Elonaventure, in EtFranc., 35 (1923.), 129-152, 225-240, 337-365. DENZINGÉR, 931, MAN, THEOL. DOGM,-IV,-8

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz