BCCCAP00000000000000000000583

:96 DE SACRAMENTIS IN GENERE, th. 13, n. 161-165 Bene in mente retineas istas notiones, ne secus tua mens in inex– tricabilibus difficultatibus sit immersa. Christus qua homo, id est, voluntate sua humana. Deus igitur ins– tituit sacramenta per Christum Redemptorem, cui potestatem dedit, voluntate sua humana, instituendi sacramenta, quibus fructus hujus redemptionis singulis applicentur. Ecclesia substantiam sacramentorum non possit mutare. Si Chris– tus immediate instituit orrtnia Novae Legis sacramenta, nullam habet Ecclesia potestatem mutandi sacramenta; ut Ecclesia posset mutare ..substantiam alicujus sacramenti, deberet per prius aliquod sacramen– tum jam existens, abrogare, et loco ejus aliam significationem... ins– tituere. Hoc penitus negamus Ecclesiae fuisse umquam concessum. Dívisio theseos.-Dividitur in duas partes: l.ª Christus immediate instituit omnia Novae Legis sacramenta. 2." Christus, qua horno, instituit sacramenta. I Pars l.": Christus immediate instituit omnia Novae Legis sacramenta. 164. Adversarii.-a) Protestantes, quatenus dicunt omnia Novae Le– gis sacramenta non fuisse a Chrísto Domino instituta; sic e. g. in Apolo– gía Confessionis Augustanae ita dicunt: «Ca,nfirmatio et Extrema Unc– tio sunt ritus accepti a Patribus; propterea non est inutile hos ritus discernere a superioribus (baptismo scilicet...), qui habent expressum mandatum Dei et claram promissionem gratiae» _(7). b) Modernistae, qui dicunt sacramenta ope subconscientiae christia– nae· esse evolu.ta usque ad numerum septenarium. «Sacramenta ortum habuerunt ex eo quod Apostoli eorumque suc– cessa,res ideam aliquam et intentionem Christi, suadentibus et moventi– bus circumstantiis et eventibus, interpretati sunt» .(8). «bogmata, sacramenta, hierarchia, tum quod ad notionem, tum quod ad realitatem attinet, non sunt nisi intelligentiae christianae interpre– tationes evolutionesque, quae exiguum germen in Evangelio latens ex- ternis incrementis auxerunt perfeceruntque» .(9). · · 165. Censura.-Christum omnia sacramenta immediate instituisse ,est definitum de fide in Tridentino: «Si quis dixerit sacramenta Novae Legis non fuisse omnia a Jesu Christo Domino nostro instituta ... , a. s.» (10). Nota bene circa hanc censurara, quod in canone non dicatur utrum Christus instituerit immediate, an mediate; sed generatim Theologi di– cunt Qoncilium deflnire intendisse institutionem immediatam; dPfinitum (7) Ita MELANTCHON, Apología..., a. 13; sic eti'am ZWINGLIUS, De vera et falsa religione, Opera, 3, 231. (8) DENZINGER, 2049. (9) DENZINGER, 2054; cfr. etiam 2039-2054. (10) DENZINGER 844· circa sensum hujus canonis cfr. M. DE BAETS, Quelle ques– tion le cÓncile' de Trente a entendu trancher touchant l'institution des sacrements par le Christ, in RevThom., 14 (1906).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz