BCCCAP00000000000000000000583
DE AUCTORE SACRAMENTORUM, th. 13, n. 163 96 quarto ad excellentiam potestatis Christi pertinet, quod ipse potuit ef– fectum sacramentorum sine exteriori sacramento conferre» (3). Ex his j•am clare sequitur non posse esse, in hac aeconomia, sacra– menta quae suam efficaciam et virtutem non habeant ex meritis Chris– ti; ipse enim, et ipse solus, nobis causa fuit meritoria gratiae; ipse proin– de, et ipse solus, poterit gratiam nobis communicare; «nec est · aliud nomen, ait Sanctus Paulus, in quo oporteat nos salvos fieri» (4); et alio in loco: «Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptfonem, quae est in Christo Je;su» (;i). Ex his clare etiam sequitur, secundo, quod omnia sacramenta pen– deant a libera voluntate Christi, et ideo non aliter esse, nec posse ad– ininistrari nisi dependenter ab ejus voluntate. lmmediate. Haec vox opponitur voci «mediate»; ille dicitur sacra- menta immediate instituere, qui: a) per seipsum determinat gratiam significandam et conferendam; b) significationem imponit et alligat huic ritui sensibili, et e) infallibil~m efficaciam cum signo sensibili conjungit. Mediate institueret aliquis sacramenta, si alteri communicaret fa– cultatem haec omnia determinandi. Si vero, quod accidere potuit, ipse Christus detenninasset significa– tionem conferendam et conjunctionem signi cum collatione gratiae, et alteri communicaret facultatem determinandi rem significantem, adhuc Christus immediate diceretur instituisse sacramenta, quia, ipse, et non · alter, determinasset id quod est formale in sacramentis (6). Ab hac consideratione valde distat altera, secundum quam Christus instituisset sacramenta in specie vel in genere. lnstitutio in specie, habetur quando partes ritus sensibilis, nempe materia et forma, ita immutabiliter a Christo determinatae essent, ut numquam possent mutari. lnstitutio in genere, habetur quando res significans, seu ritus sen– sibilis, materia et forma compositus, vage et confuse determinatur; sic e. g. si Christus ita instituisset aliquod sacramentum ut in ejus con– fectione adhiberetur materia, quae de se apta esset ad significandam talem gratiám. Istae notiones sunt magni momenti ut recte intelligatur potestas quam habet Ecclesia circa sacramenta; sic enim si supponimus Chris– tum sacramentum Eucharistiae in specie determinasse, Ecclesia num– quam et nusquam poterit materiam et formam Eucharistiae mutare.· E contra, si supponamus Chritum in genere determinasse, jam se– quitur quod Ecclesia poterit mutare ipsum ritum sensibilem, materiam nempe et formam, in alium, qui sit aptus ad significandam gratiam a Christo determinatam. (3) (4) (6) (6) 8TUS. THOMAS, III, q. 64, a. 3. Aat. Apost., 4, 12. Ad Rom., 3, 24. Alii tamen dicerent id non sufficere ut aliquis dici possit institutor sacra– menti; ita SCOTUS, in IV, d. 1, q¡. 3,, t. 2, et DURANDU_s~ i,n IV, d. 2, q. 1; VASQUEZ, in III, disp. 136, c. 2; cfr. J. P. HAREN, Ohristus seaundum quoct homo instituit saaramenta, in ThSt., 7 (1946), 189-212.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz