BCCCAP00000000000000000000583
94 DE SACRAMENTIS IN GENERE, th. 13, n. 162-163 Si igitur dicimus Christum instituisse sacramenta, quae, ut proba– tum est, sunt signa efficacia gratiae, eo ipso dicimus: a) Christum determinasse quamdam significationem, quamque alli– gaverit huic rei determinatae sensibili, et b) illam significationem fecisse efficacem, statim ac poneretur ritus sensibilis secundum legem suae institutionis. 163. De potestate Christi.-Quanam potestate Christus hoc fecerit? . .. Antequam respondeamus, necesse est considerare triplicem potesta- tem quae in sacramentis intervenire solet: a) Potestas auctoritatis, quae soli Deo competit. b) Potestas excellentiae, quae Christo est propria. e) Potestas dispensandi, quae residet in Ecclesia. Potestas auctoritatis: Scimus sacramenta conferre gratiam et cha– racterem vel alium ornatum in anima, et quidem ex opere operato. Sed, uti per se patet, solus Deus potest virtute propria gratiam conferre, pee– cata remittere, animam mundare... ; gratia enim sanctificans nihil aliud est nisi partipatio divinae naturae; porro, quis poterit hanc participa– tionem divinitatis efficere nisi ille solus qui Deus est per essentiam? Quis poterit ignire nisi solus ignis? ... Oportet igitur ut solus Deus, potes– tare propria, seu potestate auctoritatis, a nullo alio derivata, instituere possit sacramenta; Christo enim, qua Peo, potestas auctoritatis com– petit. Potestas excellentiae: Sed scimus ex. Tractatu de Verbo Incarnato Christum pro nobis, in sua humana natura, multa passum fuisse, et in ea plene satisfecisse «pro peccatis nostris, non pro nostris autem tan– tum sed etiam totius mundi» (1), nobisque gratiam meruisse. Christus igitur propter sua merita conditor est et sponsor Novi Testa– menti, et in hoc Novo Testamento sacerdos in aeternum. Ipse praeterea est caput Ecclesiae, quatenus in eam derivat suam gratiam in qua ipse dives est; hinc fit ut omnis gratia quae in Ecclesia Christi ~it, a Christo tamquam capite descendat; et gratia, quae in sacramentis dispensatur, a meritis Christi procedat. Oportuit igitur «ut ille cuius merita aliis dispensantur, speciale do– minium habeat in media per quae sunt dispensanda» (2). Nunc autem, hanc specialem Christi potestatem appellamus «Pa•testatem excellen– tiae», quae plura, secundum Stum. Thomam, includit: a) «Primo quidem, quod meritum et virtus passionis ejus operatur in sacramentis ... b) Secundo, ad potestatem excellentiae, quam Christus habet in sa– cramentis, pertinet quod in ejus nomine sacramenta sanctificantur. e) Et quia ex ejus institutione sacramenta virtutem obtinent, fnde est quod tertio ad excellentiam potestatis Christi pertinet quod ipse, qui dedit virtutem sacramentis, pa,tuerit instituere sacramenta. d) E.t quia causa non pendet ab effectu, sed potiús e converso, ideo (1) 1 Joan., 2, 2, (2) BILLOT, De sacramentis in genere, pag. 1'72.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz