BCCCAP00000000000000000000583

DE AUOTORE SACRAMENTORUM, th. 13, n. 161-162 93 mentorum vivorum, nam quanto magis quis sese disponat, tanto majores fructus ac uberiores recipiet (3). · Multa alía sunt in hac materia,· quae tamen omittimus, eo quod in Theologia Mol.'ali expresse et longe traduntur. CAPUT VI DE AUCTORE SACRAMENTORUM Agemus in hoc capite: a) De institutione sacramentorum a Christo qua homine, et b) de potestate quam habet Ecclesia circa sacramenta. ART. I De institutione sacramentorum a Chrisfo qua homine. TBESIS 13.ª: Christus Dominus, qua horno, immediate instituit omnia Novae Legis sacramenta, ita ut Ecclesia eorum substantiam mutare non possit. 161. Connexio materiae.-Consideratis his quae ad intrinseca:m et extrinsecam constitutionem sacramentorum Novae Legis pertinent, ne– cesse est quaestioném aggredi circa causam eorumdem institutricem. Sed antequam ad probationem thesis veniamus, explicationem ter– minorum praemittere oportet, quae in hanc thesim maximam lucem sparget. 162. Explicatio termino:rum.- lnstituere. Nulla res sensibilis signifl– ficat ex se sanctificationem, neque a fortiori eam confert; cum igitur sacramenta sint res sensibiles, quae conferunt gratiam quam significant, necesse est ut aliquis ea instituerit determinando quod haec determi– nata res sensibilis · significet sanctificationem, eamque, significando, conferat. Dicitnus in thesi Christum Dominum instituisse sacramenta; sed quid. est sacramenta instituere? Institutio alicujus sacramenti, quod, ut vidimus, est signum efficax gratiae, plura includit: ' a) in quantum est signum, supponit determinationem alicujus sig– nificationis, et impositionem hujus significationis alicui rei significanti; b) in quantum vero est signum efficax, importát infallibilem, in quantum de se est, conjunctionem collationis gratiae cum positione rei significantis. (3) Cfr. superius dicta, de mensura gratiae.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz