BCCCAP00000000000000000000583
92 DE SACRAMENTIS IN GENERE, th. 12, n. 154-160 ART. III De conditionibus requisitis a,d licitam et fructuosam sacrameutórum susceptionem. 1. 0 ) Requiritur, pro sacramentis mortuorum, attritio supernaturalis et fides. 155. Censura.- Theologice certum. 156. Probatur.-Ex Concilio Tridentino, in qua haec habentur, ubi de praeparatione ad justificationem: «Disponuntur (homines) ad ipsam justitiam, dum excitati a divina gratia, fidem ex auditu concipientes, libere moventur in Deum, creden– tes vera esse, quae divinitus revelata et promissa sunt..., in spem eri– guntur, ac propterea moventur adversus peccata et per odium aliquod et detestationem, hoc est per eam poenitentiam, quam ante baptis– mum agi oportet» (1). 157. Ratione theoiogica.- In justificatione, etiam quae fit per sa– cramenta, oportet ut qui motu voluntario a Deo se recessit, motu etiam voluntario ad Deum convertatur. Quod fieri nequit nisi per fidem et detestationem peccati. Non ta.men requiritur fides actuali3, sed sufficit virtualis in sacra– mento Poenitentiae, et habitualis, in baptismo. Necesse est, ut adultus possit recipere fructuose et licite haec duo sacramenta, ut líber sit ab excommunicatione et censura (2). 2. 0 ) Requhitur, p;ro sacramentis vivorum, status gratiae. 158. Censura.- Theologice certum. 159. Probatur.-Id constat ex fine institutionis istorum sacramen– torum. Nam instituta sunt a Christo ad gratiam sanctificantem au– gendam. Attamen, per accidens, sufficere potest existimatus status gratiae, ut si quis, invincibiliter ignorans esse in statu peccati, bona fide accedat ad sacramenta vivorum; in hoc casu, sacramentum conferet primam gratiam, non vero ejus augmentum. Sed etiam in hoc casu requiritur attritio supernaturalis, quae, si non esset, gratiam non reciperet. 160. Nota bene.-Etsi nulla alia dispositio praeter statum gratíae re– quiratur, conveniens tamen est ri.te sese disponere· ad susceptionem sacra- (1) DENFINGER, 798. (2) Oodex Juris Can., c. 2260 1, et 2275, 2.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz