BCCCAP00000000000000000000583
'90 DE SAORAMENTIS IN GENERE, th. 12, n. 149-151 149. Ex Theologis.-Eamdem omninó doctrinam proponunt omnes Theologi verbis scholasticis; secundum ipsos, ille qui ministrat sacra– menta, non est causa principalis sed «agens instrumentale, unde non refert ad rem sacramenti percipiendam, utrum ipse gratiam habeat vel non»; et baptizans est «instrumentum agens in virtute Christi et Dei» (9). 150. Ratione theologica. - Idem omnino probatur; repugnat enim quod illi actus externi a simplici homine positi habeant virtutem ad emundandam conscientiam a peccatis, ad justificationem efficiendam, ad transsubstantiationem peragendam... ; sed si haec omnia faciunt ho– mines, ideo est quia nomine et potestate Christi agunt; CAPUT V DE SUBJECTO SACRAMENTORUM Inquirendum est in hoc capite quisnam sit subjectum capax valide recipiendi sacramenta, et quaenam in ipso requirantur conditiones, tam ad validam, quam ad licitam sacramenti receptionem. ART. I De subjecto sacramentorum. THESIS 12.ª: Subjectum sacramentorum est solus horno viator. 151. Brevis e:x:plicatio.-Quod principiuni non ita intelligenduni est ut omnes et singuli viatores, sive homines sive mulieres, sint capaces valide recipiendi omnia et singula sacramenta, sed ita ut tantum via– tores, non vero angeli, nec beati, valide possint recipere sacramenta. Sacramenta enim instituta sunt pro hominibus viatoribus, non vero pro angelis et beatis. Nec ratio est a longe repetenda, quandoquidem sacramenta instituta sunt ad sanctificationem hominum; sed sanctificatio nonnisi homini– bus viatoribus competit. Ergo ipsi soli sunt subjectum capax valide reci– piendi sacramenta. Quare haec principia retinenda sunt: a) Omnis horno viator, nondum baptizatus, potest valide recipere baptismum. (9) Ita STUS. THOMAS, in IV Sentent., dist. 5, q, 2, a. 2, sol. 2 et 3; 3, q. 64, a. 5; De Verit., q. 29, a. 5; Contr. Gent., lib. 4, c. 77.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz