BCCCAP00000000000000000000583
DE ACTIONE VICARIA, th. 11, n. 146-148 89 Et Concilium Florentinum docet de Eucharistia·: «Sacerdos in per– sona Christi loquens, hoc conficit sacramentum» (2). Denique Pius _XII ait «Sacramenta altarisque sacrificium intimam habere in semetipsis virtutem, utpote quae sunt .ipsius Christi actio- nes» (3). · 147. Probatur ex Sacra Scriptura.-In Epistola ad Eph., 5, 25, dici– tur: «Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam et seipsum tradidit pro ea ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae»; in quo textu Stus. Apostolus, viros exhortans ut diligant uxores, exemplum Christi, suam Ecclesiam efficaciter diligentis, propo– nit, nam Christus seipsum morti tradidit pro ea ut eaní sanctiflcaret; quam sanctiflcavit per baptismum «mundans (ipse Christus) lavacro aquae in verbo vitae»; ille igitur qui fideles baptizavit, est, juxta Apos– tolum, ipsemet Christus, unde minister baptismi est vicarius Christi, agens nomine Christi. 148. · Ex Patribus.-Arguinentuin in hac re potissimum ex ipsa tra– ditione habetur: «Haec doctrina, de Christo magno sacerdote, qui per– petuo ipsa signa sacramentalia et sacros externos ritus sacramentales administret ut actiones suas, non quidem visibili exsecutione sed invi– sibili majestate, quod ea peragat per ministros ipsius nomine et aucto– ritate fungentes; haec, inquam, doctrina multipliciter declarata est et principii fundamentalis instar propugnata in controversia cum Dona– tistis de valore sacramentorum independente a fide et· meritis mi– nistri» ( 4). Et revera, cum Donatistae totis viribus propugnarent sacramenti. valorem a probitate ministri pendere, Stus. Augustinus multis argu– mentis hanc sententiam improbavit, doctrinamque catholicam ciare admodum exposuit; ratio, ab ipso semper anata, erat haec: sacramen– tum, ab haereticis vel schismaticis collatum, validum est, et ideo non repetendum, quia non baptizat homo, sed Christus; concedit baptismum ab istis collatum esse validum, sed infructuosum. «Quantum arbitrar, jam claret et liquet, in ista · quaestione de bap– tismo non esse cogitandum quis det, sed quid· det; aut quis accipiat~ sed quid accipiat; aut quis habeat, sed quid habeat» (5). «Hic (Christus) est qui .baptizat in Spiritu Sancto; nec, sicut Peti– lianus dicit, jam baptizare cessavit, sed adhuc id agit, non ministerio corporis, sed invisibili opere majestatis» ( 6). «Petrus baptizet, hic (Christus) est qui baptizat; Paulus baptizet, hic est qui baptizat; Judas baptizet, hic est qui baptizat» (7). «Quos baptizavit ebriosus, quos baptizavit · homicida, quos baptizavit adulter, si baptismus Christi erat, Ch_ristus baptizavit» (8). (2) DENZINGER, 698. (3) Encycl. «Mediator Dei», AAS., 39 (1947), 528, 533. (4) FRANZELIN, De sacram. in gen., pag. 108. (5) De Baptismo, lib. 5, c. 14, n. 16; PL., 43, 184. (6) Contr. litt. Petilian., lib. 3, c:i. 49, n. 59; PL., 43, 379. (7) In Joann., tr. 5, n. 7; PL.; 35, 1428. (8) In _ Joan., tract. 5, n. 18; Journel, 1810.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz