BCCCAP00000000000000000000583
88 DE SACRAMENTIS IN GENERE, th. 11. n. 144-146 - § III.-DE NATURA ACTIONIS SACRAMENTALIS THESIS 11.8,: Actio, qua conficitur sacramentum, est actio vicaria, seu no~ mine et potestate Christi exercita. 144. Connexio materiae.-In thesibus praecedentibus vidiinus: a) quid omnino requiratur ad validam sacramenti, a Christo instituti, confectionem, et b) quid non requiratur; .requiritur necessario debita applicatio materiae ad formam cum debita intentione ministri faciendl quod facit Ecclesia, et nullo modo requiruntur fides et bonitas in mi– nistro, sacramentum conficiente. At sacramentum conficitur aliqua actione, quae consistit in debita applicatione materiae et formae ad rationem signi constituendam, si– mul cum intentione, eaque interna, faciendi quod facit Ecclesia; nunc ergo quaeritur: illa actio estne ipsius ministri propria, an, e contra, est actio vicaria, quae scilicet peragitur nomine et potestate alterius... ? Respondemus in thesi praedictam actionem esse vicariam; haec the– sis est magni momenti. atque clarissimos reddit conceptus in re sacra– mentaria. 145. Explicatio terminorum.-Actio qua conficitur sacramentum, est illa in qua minister applicat elementa sensibilia ad conficiendum sacra– mentum - signum - a Christo Domino institutum; sic e. g. in Baptis– mo, actio abluendi cum simultanea verborum prolatione: «Ego te bap– tizo ... » Actio vicaria. Vicarius est ille qui nomine alterius agit; ut aliquis possit nomine alterius agere, necesse est ut a domino, cujus est vicarius. accipiat auctorizationem; qua accepta, potens est ponendi easdem ac– tiones ac ejus dominus; actiones proinde vicariae eosdem effectus ju– ridicos obtinent ac actiones ipsius domini. Actio igitur, qua minister conficit ritum sacramentalem, eosdem ef– fectus habebit ac si eam poneret ipse Christus; at ut actio sit vicaria, necesse est ut minister, praeter potestatem acceptam, velit agere · uU vicarius; quod consequitur, uti vidimus, per intentionem faciendi quod facit Ecclesia; actio vicaria toto jure tribuitur domino; hinc, quando vicarius aliquid potestate et nomine alterius facit, dominus facit; quando igitur minister baptizat, dominus baptizat, et ita porro. 146. Censura.- Est doctrina catholica. Haec thesis, sic explicata, nullum habet adversarium, estque tam certa ut non possit ullo modo rejici, aut in dubium revocari. Quare Concilium Tridentinum: «Dominus noster Jesus Christus, e terris ascensurus ad coelos, sacerdotes sui •ipsius vicarios reliquit tam– quam praesides et judices» (1). (1) DENZINGER, 899·.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz