BCCCAP00000000000000000000583
DE FIDE NON REQUISITA, th. 10, n. 142-143 87 setur dummodo contrarium non manifestetur; naturale est enim homi- · nibus interius velle id quod e:xterius peragitur. Jamvero horno serio po– test peragere ritum externum, materiam scilictt et formam; potest quo– que habere debitam intentionem, generalissimam si velis, ,faciendi quod facit vera Ecclesia; et hoc censetur facere quando serio peragit ritum externum, nisi contrarium tndicet, aut manifestum ,faciat. 143. Objectiones.-Objectio l.ª: Solí verae Ecclesiae Christus contulit potestatem <eonficiendi sacramtmta. Atqui haeretici, schimatici... sunt extra veram Ecclesiam, nempe ·catholicam.. Ergo non possunt haeretici validum conficere sacramentum. Respondeo: Dist. majar... Ideoque illi soli qui sese subordinant verae Ecclesiae, valide conficient sacramenta, concedo; ... ideoque sacramenta ab haereticis collata numquam poterunt esse valida, nego. Explico : Sacramenta sunt bona, quae a Christo Domino suae Ecclesiae fuerunt concredita; eorum igitur dispensatio solí verae Ecclesiae Catholicae competit, non vero aliis ab ipsa dissectis et separatis; bine :lit ut sacramenta, ab haereticis et .schismaticis aliisque collata, illegitime administrentur, quatenus administrant bonum <¡uod eis proprium non est, sed alienum. Attamen tota retro Traditio demonstrat sacramenta ab haereticis... collata, etsi .semper illegitima, esse posse valida, modo omnia quae ad sacramenti essentiam per– tinent, adhibeant; voluit enim Christus, summe bonus summeque misericors, ut nos– trae salutis remedia eti'am extra Ecclesiae verae limites inveniri possent; sed, ut essentia sacramenti ponatur, minister illegitimus debet per intentionem faciendi quod facit Ecclesia, sese subordinari fierique minister Ecclesiae Catholicae, et tune valide conficit et administrat sacramentum Ecclesiae. Objectio 2.ª: Nemo dat id quod non habet. Atqui haeretici et peccatores non har bent gratiam nec Spiritum Sanctum. Ergo non possunt dare, nec gratiam, nec Spi– xitum Sanctum Ergo non valide conficiunt sacramenta. Respondeo : Haec erat ratio quae Stum. Cyprianum cogebat ut negaret validita– tem Baptismi ab haereticis collati; at facile omnino solvitur, distinguendo majar.: Nemo dat virtute propria id quod non habet, concedo;· nemo dat virtute aliena et nomine alterius, id quod non habet, subdist.; quod non habet ut proprium, nec virtute aliena, concedo; quod non habet nequidem virtute aliena, nego. Contradist. minar: Peccatores et infideles et haeretici non habent gratiam ut propriam, concedo; non habent gratiam virtute aliena, nego. .Objectio 3.ª: Instrumentum debet esse conjunctum cum causa principali. Atqui minister, in peccato mortali existens, non est conjunctus cum Deo. Ergo non est instrumentum Dei, et ideo nequit gratiam conferre... Respondeo; Disting. majar.: Debet esse conjunctum cum causa principali sub <1uacumque ratione, nego. Sub ratione illius in quo est instrumentum, concedo. Jamvero roinister sacramenti conjungitur cum sua causa principali, quae est Deus, per potestatem acceptam et per intentionem faciendi quod facit Ecclesia. Objectio -i.a: Sola Ecclesia est mater filiorum spiritualium Christi. Ergo ipsa sola potest valide conficere sacramenta. Jamvero haeretici, schimastici, infideles, sunt •extra veram Ecclesiam. Ergo ipsi non possunt valide conficere sacramenta. Respondeo: Ergo illi soli qui fiunt membra Ecclesiae poterunt valide conficere sacramenta,· concedo. Ergo illi qui extra Ecclesiam sunt, non poterunt valide con– .ficere sacramenta, nego. Et ratio semper eadem est, quia haeretici... possunt per suam intentionem sese subordinari verae Ecclesiae, et tune administrant bona Ecclesiae etsi illegitime ; illi igitur qui baptizantur ab haereticis..., baptismo Ecclesiae baptizantur, eorumque ma– ter est Ecclesia Catholica, quae, ut ait Augustinus, eos vel per uterum suum parit, si in unitate catholica baptizentur, vel per uterum ancillarum, si foris, in hae– resi scilicet, vel in schismate, regenerentur (18). (18) «Ecclesia legitima Ohristi sponsa, utitur. haereticis et schismatlcis tam– quam utero ancillarum ut sponso suo Christo filios generet, quemadmodum Sara, Lia, et Rachel filios pe1· uterum ancillarum jure conjugali pepererunt». Contr. Donatistas, lib. 1, c. 16.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz