BCCCAP00000000000000000000583

86 DEl SACRAMENTIS IN GENERE, th. 10, n. 139-142 ordinat et irt unum eam colligit; ex historia facile est praedictum ar– gumentum evolvere. Pars 2.ª: Non requiritur bonitas. · 140. Adv,ersarii.-Sunt Wicleffitae, Hussitae, Fraticelli, contra quos Ecclesia E,omana pluribus in locis sua dedit anathemata (13); dicebant enim isti haeretici sacramenta, a ministro peccatore collata, esse invali– da, sacerdotem in statu peccati mortalis non conficere sacramentum. Sic enim se habet propositio Wiccleffi: «Si episcopus vel sacerdos exis– tat in peccato mortali, non airdinat, non consecrat, non conficit, non baptizat.» 141. Probatur. a) In Concilio Tridentino res est definita pro om– nibus sacramentis: «Si quis dixerit ministrum in peccato mortali existentem, modo om– nia essentialia quae ad sacramentum conficiendum aut conferendum pertinent, servaverit, non conficere aut non conferre sacramentum, anathema sit» (14). b) Ex Traditione, praesertim ex Sto. Augustino contra Donatistas, qui cum ipsi soli essent sancti dictitarent, ipsi soli poterant valide con– ficere et conferre sacramenta; alii, utpote mali, extra veram Ecclesiam Donati repositi, non conferebant valide sacramenta; contra istos Dona– tistas Stus. Augustinus acerrime propugnavit validitatem sacramento-. rum (15). Sic etiam Stus. Gregorius Naziancenus: «Sint duo anuli, alter au– reus, alter ferreus; atque ambo eamdem imperatoris imaginem insculp– tam habeant, ac deinde ceram imprimant ... Quid tandem hoc signum ab illo differt? Nihil... Discrimen enim in materia est, non in signo. Sic tibi quoque omnes, qui baptizandi munere funguntur, idonei haben– tur. Quamvis enim alius alium vitae probitate antecellat, eadem tamen baptismi vis est» (16). Sic etiam Stus. Joannes Chrysostomus: «Neque enim justum esset, ut propter alterius improbitatem fidelis in susceptione sacramentorurn laederetur» (17). 142. Explicatio facti.~Eadem ac prius. Accedit praeterea quod si re– quireretur bonitas vel status gratiae in ministro, dubia, eaque insupera– bilia, orirentur circa validitatem sacramenti collati; ratio est quia fa– ene omnino dari potest quod minister sit in peccato gravi, quin tamen hoc nullo modo cognosc~ queat. Haec t'amen ratio non valet pro intentione, qu'ia intentio adesse cen- (13) (14) (15) (16) (17) Cfr. contra Wicleffitas, DENZINGER, 584; contra Waldenses, DENZINGER, 424, 488. DENZINGER, 855; cfr. etiam 902, 920. Cfr. STUS. AUGUSTINUS,' Gontr. Donatistas, lib. 1, c. 16; Contra Epist. Par– menii, lib. 2, c. 10, n. 22; De Baptismo, lib. 3, c. 10, n. 13; lib. 6, c. 30, n. 28; In Joan., tr. 6, n. 11; tr. 6, n. 18. Oratio 40, 26; PG., 36, 396. JOURNEL, 1169.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz