BCCCAP00000000000000000000583
DE FIDE NON REQUISITA, th. 10, n. 137-139 85 dentem ordinationes haereticorum esse validas, quia non sunt haeretici qui ordi– nant, sed Christus per ipsos; similiter non sunt haeretici qui baptizant, sed Christus qui baptizat per ipsos.,. In saeculo XII Theologi valde disputarunt circa validitatem ordinationum extra Ecelesiam Catholicam ab haereticis collatarum; denique tandem perventum est ad plenum consensum circa earum validitatem, .ita ut saeculo XIII (circa medieta– tem) nullum jam dubium remanserit. 138. Explicatio facti.-Habemus jam ex dictis quod valor sacramen- . torum non pendeat per se a fide ministri. Nunc autem, Theologi est explicare quomodo possit fieri ut sacramentum, ab haereticis collatum, possit esse validum. Et ratio desumitur ex thesi proxime sequenti, de qua haec praelibare placet: · Confectio sacramenti est actio vicaria Christi, ita ut actio quae phy– siJ!e procedit a ministro, moraliter, seu juridice, sit actio Christi; ex hoc fundamentali principio, quod totam Theologiam de Sacramentis percurrit ac pervadit, statim sequitur ministrum esse instrumentum Christi, vicarium Christi. Jamveró minister, seu vicarius, non agit vir– tute propria, sed virtute accepta, ideoque non est causa priricipalis, sed . instrumentalis. Nunc autem, potestas vicaria ejusque usús potest esse independens a statu et conditione ipsius vicarii, et quod de facto sit, vidimus in superioribus, ubi, attenta ipsa Traditione, valorem sacra– mentorum independentem invenimus a fide ministri. Si minister non est catholicus, potest nihilominus ponere materiam et adhibere debitam formam, et potest rectam habere intentionem; si credit in effectum Sacramenti, nulla tune habetur difficultas; si vero non credit, non poterit tune intendere effectum sacramenti in speciali, sed illum intendet in generali, quatenus conformat suam intentionem Ecclesiae, quod sufficit. Et hinc sequitur córollarium magni momenti: nempe, omnis qui va– lide conficit sacramentum, sese subordinat Ecclesiae verae, scilicet Ec– clesiae Romanae, quae unice est Ecclesia vera et a Christo Domino ins– tituta; quare omnia sacramenta, ab haereticis collata, sunt sacramenta Ecclesiae Romanae. 139. Nota bene.;-Cardinalis Franzelin hoc conflcit argumentum, quod optime evolvit: Si deficiente vera fide, vel sanctitate in ministro, non posset iste valide conficere sacramentum, hoc esset: a) vel ex natura sacramentorum, b) vel ex natura potestatis ministerialis, uti a ·chrlsto communi– catur, e) vel ex eo quod effectus sacramenti dependeat a meritis ministri dispensantis, d) vel ex eo quod Cbristus voluerit quod aliqui.s in tantum haberet potestatem ministerialem in quantum esset fidelis et bonus. ·Atqui ex Traditione, Patribus, Conciliis... constat ertectum sacra– menti non pendere a meritis dispensantis, ,nec potestatem ministerialem esse alligatam verae fidei, aut bonitati mirtistri. Ergo valor sacramento– rum non pendet, nec ab uno, nec ab altero. Hoc argumentum nihil novum addit nostrae thesi, sed tantum bene
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz