BCCCAP00000000000000000000583
84 DE SACRAMENTIS IN GENERE, th. 10, n. 135-13'/ tiae; thesis nostra dicit valorem sacramenti non pendere «Per se» nec a fide, nec a bonitate, seu statu gratiae. 136. Quoad matrimonium.-In Matrimonio duplex casus dari potest: aut fit inter baptizatos, aut inter unam partem baptizatam et alteram non baptizatam. a) Inter baptizatos nulla est difficultas; si debitam materiam et formam, necnon et debitam intentionem habeant, matrimonium est validum. Ergo ipsi contrahentes sunt ministri apti ipsius sacramenti. b) Inter partem baptizatam et non baptizatam, res non est clara. sunt auctores qui dicunt in hoc casu ·non haberi matrimonium sacra– mentum; alii, e contra, dicunt haberi sacramentum. Hinc, si est sacra– mentum, constat quod pars baptizata potest alteri sacramentum admi– nistrare; si vero non est sacramentum, nulla est quaestio. 137. Difficultates historicae.-A) Quoad sacramentum Confirmationis: Quaestio, quae hodie praesertim agitatur, est haec: Quando primis Ecclesiae temporibus haere– tJ.ci... ad Ecclesiam Catholicam redibant, per prius attendebatur utrum validum bap– tismum receperint; tune, si erant valide baptizati, reconciliandi erant per aliquem ritum; qui secundum materiam et formam convenit cum ritu hodierno Sacramenti Confirmationis, impositione scilicet manus in Occidenti, et unctione sancti chrismatis tn Orienti. Quaeritur: iste ritus eratne vera Confirmatio, ita ut ille qui antea baptizatus et confirmatus erat, debebat denuo confirmari per novam Sacranienti Confirmationis sus– ceptionem... ? Respondeo: Auctores in oppositas abeunt sententias. Galtier tenet illum ritum esse veram confirmationem, et citat multos theofogos qui cum ipso sentiunt. D'Alés tenet sententiam negantem cum multis aliis (12). Nostra opinio. In hac controversia attendi debet non tantum ad externam simi– litudinem ritus, sed etiam, et praecipue, ad finem propter quem applicabatur ritus. Jamvero finis in Ecclesia Romana, et in Africana erat conferre Spiritum Sanctum «ut eos mundaret et sanctificaret» (Galtier); cum igitur iste finis non sit finis sa– cramenti Confirmationis, sequitur Ecclesiam Romanam et Africanam non repetere sacramentum Confirmationis. Apud Orientales, res sane est difficilior, ita ·ut aliqui auctores, qui dicunt in Ec– clesia Romana et in Africana sacramentum Confirmationis non fuisse iteratum, quando agitur de ecclesiis orientalibus, in partem contrariam sese inclinant. Alii ta– men nequeunt hoc admittere, et dicunt quod ille ritus erat vera Confirmatio, sed non iteraretur, secundum ipsos, eo quod haeretici omittebant Confirmationem. Sed nostra opinio est quod haec solutio non potest admitti, quia, uti videtur, caret omni fundamento historico : talis enim erat conjunctio inter Baptismum et Confirmationem, ut semper, et ab omnibus (exceptis Novatianis), simul confereban– tur; si igitur validum admittebant Baptismum, valida etiam erat confirmatio. Nos vero dicimus finem reconciliationis fuisse apud Orientales «mundare, pur– gare a peccatis...» Jamvero iste finis non est finis confirmationis. Ergo neque, apud Orientales, repetebatur Confirmationis Sacramentum. B) Quoad sacramentum Ordinis: Concedendum est quod de hac re majares sint obscuritates, et quod aliquando novae ordinationes factae sunt, etiam in Ecclesia Ro– mana; videtur enim esse omnino certum quod aliquae ordinationes haereticorum reputatae sunt ut invalidae. · Tamen considerare debes stum. Augustinum, contra Donatistas, acerrime defen- (12) Cfr. LENNERZ, De sacramentis in genere, pag. 210; cfr. de hac re L. SALTET, r.es reordinations (Paris, 1907); P. GALTIEa, Absolution ou Confirmation?, in RechScRel., 5 (1914), 201-203, 339-395, 507-544; J. COPPENS, L'imposition des mains et les rites connexes (Weteren, 1925).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz