BCCCAP00000000000000000000583
DE FIDE NON REQUISITA, th, 10, ri. 133-ll!5 83 Ecclesiarum usque ad AY,gripini tempora; tum, motis quaestionibus de valore sacramenti ab haereticis collati, reclamatio Pontificis Romani, et sub ipso aliorum pastorum tamquam novitatem corruptricem vetus– tatis; denique postquam {psa inquisitione et. diligenti tractatione res erat ad liquidum deducta, instantior praedicatio et solemnes Concilio..;. rum definitiones» (8). Stus. Hieronymus: «llli ipsi episcopi, qui rebaptizandos haereticos cum eo (Sto. Cypriano) statuerant, ad antiquam consuetudinem revo– luti, novum emisere decretum: illicitas esse sancimus rebaptizationes et satis esse alienum a sincera fide et catholica disciplina» (9). Stus. Augustinus: «Hanc saluberrimam consuetudinem per Aggripi– num praedecessorem suum dicit Cyprianus quasi coepisse corripi; sed sicut diligentius inquisita veritas docuit, quae post magnos dubitationis fluctus ad plenarii Concilii confirmationem perducta est, verius credi– tur per Aggripinum corrumpi coepisse, non corrigi» (10). Stus. Vincentius Lirinensis: «Aggripinus ... rebaptizandum esse cen- sebat ... Stephanus ... prae caeteris restitit ... Quis ergo tune .universi negotii exitus? Quis utique nisi usitatus et solitus? Retenta est scilicet antiquitas, explosa novitas» (11). De Ordine, Poenitentia et de Eucharistia, seu de sacramentis potestatem ordinis postulantibus. 134. Probatur.-Rursus conficitur ex praxi universali Ecclesiae in- vestigandi utrum: a) minister fuerit valide ordinatus; b) adhibuerit debitam materiam et formam, et e) habuerit debitam intentionem. Jamvero numquam Ecclesia in– quisivit 'utrum minister fuerit judaeus, vel haereticus, vel peccator... Ergo haec praxis universalis indicat nullam requiri in ministro. fidem, nec bonitatem. 135. Duo valde notanda quoad sacramentum Poenitentiae.-a). In . hoc sacramento duo requiruntur: 1. 0 ) potestas ordinis, quia est sacra– mentum, et 2. 0 ) potestas jurisdictionis, quia est iudicium. Ergo sacra– mentum aliquando erit invalidum, non ob defectum ordinis, sed ob de·- fectum jurisdictionis, quae potest ab Ecclesia tolli. · b) Dixi quod Ecclesia numquam inquisivit utrum minister fuerit Ju– daeus, vel haereticus... ; .hoc tamen recte intelligendum est, nam Eccle– sia numquam inquisivit de istis sub hac formalitate fidei vel status gra– tiae; nam Ecclesia potest inquirere, et de facto inquisivit de ipsis, qua".' tenus ejus haeresis vitiare potuit rectam. intentionem faciendi quod facifí Ecclesia. Sed tamen attendas per l:loc etiam conflrmari nostra thesis, tum de necessitate intentionis, tum de non necessitate ftdei, vel status gra- (8) FRANZELIN, loe. cit., pag, 197. . (9) Dialog1Ls contr. L1Lcifer, 23; PL, 23, 186. (10) De baptismo, 2, 7, 12; PL, 43, 133 sqs. (11) Oommonitor.. 9; PL, 50, 645.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz