BCCCAP00000000000000000000583
82 DE SACRAMENTIS IN GENERE, th. 10, n. 130-133 d) Fraticelli. Apud ipsos residet tantum jurisdictio et ordo; omnes. alii nequeunt proinde valide conficere sacramenta. e) Armeni qui dicebant presbyterum vel episcopum amittere juris– dictionem et potestatem conficiendi sacramenta si peccatum fornicatio– nis committeret. f) Wicleffitae, secundum quos sacerdos in statu peccati non conflcit valide sacramenta. Pars l.ª: Valor sacramentorum non pendet a fide. 131. Censura,.-Quod baptismus, ab haereticis collatus, sit validus, est doctrina definita in Concilio Tridentino: «Si quis dixerit baptismum. qui etiam datur ab haereticis in nomine Patris et Filii et Spiritus Sane– ti cum intentione faciendi quod facit Ecclesia, non esse verum sacra– mentum, a. s.» (7). 132. Nota bene.-Sunt auctores, inter quos enumerandus est ipse Cardinalis Franzelin, qui, hac definitione prae oculis ):labita, statim con- cludunt: Ergo idem dicendum est de aliis sacramentis. · Haec tamen conclusio nobis non videtur valere, quia necessitas spe– cialis Baptismi posset esse ratio cur institutor sacramentorum statueret. ut in Baptismo nulla requireretur fides in ministro, sicuti nulla requiri– tur in eo specialis pa,testas ad validara ipsius administrationem, nam puer vel foemina vel sacerdos apti sunt ministri ad validara Baptismi administrationem. Jamvero, de aliis sacramentis non eadem est ratio necessitatis. Ergo potuit institutor sacramentorum rem aliter pro istis, determinare; ideoque non videtur bona concluslo. · Instant isti auctores: Sed ratio cur Baptismus, ab haereticis colla– tus, sit validus, est haec: quia confectio sacramenti est actio vicaria Christi. Atqui haec ratio valet etiam pro aliis sacramentis. Ergo, ex eo. quod Baptismus sit validus quando ab haeretico confertur, recte conclu– ditur ad validitatem aliorum sacramentorum. Respondeo auctores ;forsitan non bene perspexisse vim actiónis vi– cariae, nam ;facile potest distingui: ratio vicarietatis explicat quomodo baptisrrus ab haereticis collatus possit esse validus, concedo; actio vi– caria postulat necessario ut sacramentum sit validum, nego, Ergo rur– sus dicendum est nullam adesse bonam conclussionem; ideoque etiam quoad alia sacramenta imprimis ipsum factura statuendum erit ex f.on – tibus revelationis. Quoad alia sacramenta, est doctrina omnino certa, immo proxima fidei. 133. Probatur ex Traditione et praxi Ecclesiae.-Argumentum validis– simum conficitur in nostro casu ex consuetudine et praxi Ecclesiae. quam necesse est conjungere cum praxi .apostolorum. Hanc Traditionem apostolicam «manifestam reddunt, tum univer– salis nullisque adhuc invectis dubiis tranquilla consuetudo omnium (7) DENZINGER, 860.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz