BCCCAP00000000000000000000583

DE FIDE NON REQUISITA, th. 10, n. 129-130 81 in peccatore, in fideli aut in infideli, quia nec fides nec status gratiae per se obstent valori sacramentorum. 130. Adversarii.-a) Aggripinus,. anno 220, episcopus carthaginensis «primus omnium mortalium, ait Lirinensis, contra divinum · canonem, contra universalis Ecclesiae regulam, contra sensum omnium consacer– dotum, contra morem et instituta majorum, rebaptizandos censebat» (2). Eodfm fere tempore erant in Asia Minori dubia circa validitatem baptismi ab haereticis collati; multi episcopi, simul cum Firmilliano Ico– nii coadunati, decreverunt «repudiandum esse omne omnino baptisma {lUOd sit extra Ecclesiam constitútum» .(3). Sed in hac quaestione celeberrimuin locum 'tenet Stus. Cyprianus, qui vehementissime defendit, multisque argumentis vult probare, baptismum :ab haereticis et infidelibus collatum esse omnino invalidum; guare con– dudit rebaptizandos esse omnes qui ab haereticis... fuerint baptizati. Cum ei opponeretur consuetudo universalis Ecclesiae _non rebapti– zandi, vehementer respondet: «Non est autem de consuetudine praescri– bendum, secJ, ratione vincendum» _(4). «Proinde frustra quidam qui ra– tióne vincuntur, cainsuetudinem nobis opponunt, quasi consuetudo majar .sit veritate, aut non id sit in spiritualibus sequendum, quod in melius fuerit a Sane.to Spiritu revelatum.» Rationes ab ipso allatae erant hae: quia haeretici... infideles, erant · -extra Ecclesiam, quia non habebant rectam fidem, quia erant in pec– <eato mortali, et ideo non habebant Spiritum Sanctum, et consequenter nec ipsum communicare poterant. Et nota obiter confusionem quam habebat Stus. Cyprianus inter sa– cramentum et effectum sacramenti qui est gratia; nam ex eo quod illi non reciperent effectum sacramenti, concludebat quod ·ipsi non recipe- xent sacramentum. · «Nec ob aliud, ajebat Stus. Augustinus, illis temporibus, quando ista ·quaestio contra veterem consuetudinem discutiebatur, visum est quibus– dam etiam egregiis viris antistibus· Christi, ínter quos praecipuus beatus Cyprianus eminebat, non esse posse apud haereticos vel schismaticos_ baptismum Christi, nisi quia non distinguebatur sacramentum ab ef– fectu vel usu sacramenti. Et quia ejus effectus atque usus in liberatione a· peccatis et cordis rectitudine apud haeretica,s non inveniebatur, ipsum iquoque sacramentum non illic esse putabatur» .(5). 1:¡) Donatistae, secundum quos una est Ecclesia Christi, nempe Ec– sClesia Donati, quae unice est vera et sancta; consequenter omnes ·qui ad ipsam confugiant; et qui ab aliis ):)aptisma acceperunt, debent om– nino rebaptizari. Valor igitur baptismi pendet a tide et a bonitate ministri. Jamvero, vera fides et vera sanctitas adsunt tantum in fractione Donati. Ergo... _(6). e) Waldenses, secundum quos malus sacerdos nequit valide conficere sacramentum. (2) (3) (4) (5) (6) Commonitor., c. 6; PL, 50, 645. Epist. Firmilliani aa Cyprianum. Epist. 73, .n. 13, PL, 3, 1163 ; cfr.. NrcoTRA, Dottrina di Cipriano sull' efficacia dei saoramenti, in ScuoCa_tt., ~8 (1940), ,4967504; D'ALES, La ques– tion baptismale aii temps de Ouprien, m RevQuestH1st., 41 (1907), 253 sqs. STUS. AUGUSTINUS, De Baptismo, lib. 6,, c. l. . . . Cfr. de hac re NICOTRA, Dottrina sacramentaria ad, ecclesiologica presso i Donati-sti, in Scuocatt., 70 (l942), 141-147, 227-236, &l:AN, THEOL, DOGM.-IV.-7

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz