BCCCAP00000000000000000000583

80 DE SACRAMENTIS IN GENERE, th. 10, n. 128-129 Status quaestionis.-Hinc oritur quaestio: Si minister est in peccato mortali, aut, si haereticus (quia veram fidem negat), conficit sacra– mentum, ejus confectio estne valida? Responsum est faene: Sacramenti confectio est valida, etsi .illicita. Hinc defectus verae fidei et probitatis obstat quidem licitae, sed non validae confectioni sacramenti; ad cujus probationem ponitur sequens thesis. TBESIS 10.ª: Valor sacramentorum nec a fide, nec a bonitate ministri per se dependet. 128. Connexio materia,e.-In the.sibus praecedentibus consideravi– mus causam materialem, formalem et efficientem ministerialem; de hac ultima diximus esse necessariam intentionem saltem faciendi quod facit Ecclesia, et quidem internam; nunc autem in eadem causa effi– cienti ministeriali immorantes, quaerimus utrum ad valorem sacramen– ti requiratur in ea fides vel bonitas. Aliis verbis, quaeritur utrum minisier infidelis, vel peccator, possit valide conficere sacramentum a Christo institutum, an, eo ipso quod talis sit, reddatur impotens ad valide conficiendum sacramentum. Rursus quaestio non est dirimenda a priori, nam tota pendet ab institutione Christi; potuit enim Christus ita instituere ut ille esset, et tantum ille esse posset, minister validae confectionis sacramenti qui haberet veram fidem, et esset in statu gratiae; in hoc igitur casu vera fides et status gratiae essent omnino necessaria ad validam sacramenti confectionem. In thesi dicimus qtiomodo de facto Christus instituerit sacramenta, nempe independenter omnino a fide et a statu gratiae ministri confi– cientis sacramentum; quare omni jure dicere potuit Nicolaus I ad Bul– garos: «Mali, bona ministrando, se tantummodo laedunt; et cerea fax accensa sibi quidem detrimentum praestat, aliis vero lumen in tene– bris administrat» (1); uti patet, res decidenda est ex fontibus revela– tionis, ex Traditione praesertim, ex praxi Ecclesiae, et ex consensu Theologorum. 129. Explicatio ter:minorum.-Omnes ter:mini sunt clari, nec ulla in– digent declaratione; tantummodo debet notari ly «per se» a quo pen– det tota hujus thesis intelligentia. Ideoque attendas necesse est quod si, aliquando, defectus fidei, vel probitatis, implicet defectum intentionis necessario requisitae ad valo– rem sacramenti, sacramentum erit certe invalidum, non tamen ob de– fectum fidei, vel probitatis, sed ob defectum requisitae intentionis; id est, defectus fidei et probitatis, ut talis, non impedit valorem sacra– menti. Sensus igitur nostrae theseos est quod potestas ministerialis confi– ciendi sacramenta aequo modo se habeat vel haberi possit in justo et (1) In Responso ad. Buiuaros, c. 71; MANsr. t. 15, pag. 425.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz