BCCCAP00000000000000000000583
DE NECESSITATEl INTENTIONIS, th. 9, n. 126-127 79 Objectio 5.a: Datur aliquando saéramentum validum quin tamen adsit intentio in~ terna. Ergo ad valorem sacramenti non requiritur. Et probatur antecedens exemplo duorum contrahentium sacramentum Matrimo– nii; supponas enim Titium et Bertham, infantes Sinenses, a Missionariis Catholicis baptizatos, quin tamen ipsi sciant esse baptizatos. Post aliquod vero tempus paren– tes Titii in Japoniam, parentes autem Berthae in Indiam tendunt, secum deferentes parvulos baptizatos; elapso quodam temporis spatio, Titius et Bertha crescunt, ado– lescunt, et data opera rursus inveniuntur; amare capiuntur, nuptias parant, immo et contrahunt Matrimonium. Nunc autem, secundum omnes omnino Theologos, ma~ trimonium Titii et Berthae verum est et validmn sacramentum; at nunc quaero: quamnam intentionem internam, faciendi nempe dtum ut sacrum, ut a Christo insti– tutum habuerunt, vel potuerunt habere? Ipsi numquam de Ecclesia, nec de Christo, nec de institutione sacramentorum, audierunt. Ergo ad valorem sacramenti Matrimo– nii non requiritur intentio interna; et si pro uno sacramento non requiritur, nec pro aliis. Respondeo : admittendo hanc esse difficultatem cujus solutionem adhuc quaerunt Theologi, nec inveniunt; sed ctún haec difficultas argumenta superius allata ·uullo modo destruat, necesse est ut thesim nostram firmiter teneamus, etsi huic difficul– tati non fiat satis. Plures tamen datae sunt solutiones, quae tamen nodum non solvunt; ut adaequa– ta sit et satisfactoria, debet explicari quomodo illi sponsi intenderint ritum ut sacrum. · ut a Christo institutum., ., quod non claré apparet (26), Tu autem, benigne lector, studiose resolvas. 127. Quaestiuncula: De intentione requisita subjectiva ex parte mi-. nistl'i ad valide conficiendum sacramenta.-a) Non requiritur inten.tio actualis, quia nullibi constat de tali necessitate, et esset, uti per se pa– tet, praeter vires naturales humanas; quis enim horno tam constans esse potest ut in omnibus suis actibus et actionibus voluntatem adeo vigi– lantem habeat ut sempér intendat facere id quod actu peragere intendit? b) Requiritur et sufflcit intentio virtualis, illa scUicet quae sufficiens est ad actum humanum; ipsa enim influit in actum. e) Non sufficit intentio habitualis, quia in actum nullo modo influit; haec posset inveniri in amente et in ebrio; et nemo umquam dicet amen– tem vel ebrium, esse posse validum ministrum sacramenti. d) A fortiori non sufficit intentio interpretativa, quia ipsa, nec adest. nec est vera intentio. Confer Theologos Morales. § II.-DE HIS QUAE IN MINISTRO REQUIRUNTUR AD LICEITATEM SACRAMENTI Connexio mate,riae.-Praeter intentioneni, in ministro requisita;m ad valj¡J,am sacramenti confectionem, requiruntur et aliae qualitates in or– dine ad licitam ipsius confectionem. Requiruntur ad licitam sacramenti confectionem: a) Status gratiae, quia sancta sancte tractanda sunt, et quia minis– ter, personam Christi gerens, non nomine proprio, sed nomine et auc– toritate Christi agit. b) Vera fides, quia minister, non credens, non debet sacramentum conficere. (26) Ofr. LENNERZ, ov. cit.,. n. 171; LEROHER, op. cit., n. 103; SThS., ov. cit.• n. 116, obj. 6.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz