BCCCAP00000000000000000000548
DE OBSCURITATE ACTUS FIDEI, th. 11, n. 781-782 575 lata, non fliceret actum fidei theologicae; talis actus, ex parte homi– nis esset bonus ac meritorius, immo et supernaturalis, sed non esset actus fidei (9). 3.º) Actus fidei theologicae est supernaturalis. Atqui actus cogni– tionis supernaturalis non pot€st esse in rem objective falsam. Ergo ac– tus fidei in rem objective falsam, non est actus fidei theologicae su– pernaturalis. Probatur minar., ex eo quod actus supernaturalis cognitionis est per– fectivus intellectus; jamvero assensus in aliquid falsum illtellectum non perficeret, sed potius deformaret. Aliter se habet res quoad voluntatem; nam 8bjectum voluntatis est bonum honestum, et illud est bonum honestum quod quomodocumqhe apprehenditur conforme cum norma moralitatis; jamvero haec confor– mitas potest etiam adesse cum aliquo falso. Unde iste actus, utpote ho- nestus, perficit voluntatem. · Hinc actus voluntatis pot-est esse supernaturalis, ex gratia elicitus; sed actus intellectus, qui errori niterctur, non posset esse supernatura– lis eo qttod gratia dari nequit nisi ut intellectus perficiatur per cogni– tionem veri; sed, in hypothesi, intellectus verum non cognosceret. Ergo nec gratiam acciperet; id-eoque actus nec esset supernaturalis, nec me– ritorius, nec actus fidei theologicae. § II.-DE OBSCURITATE ACTUS FIDEI DIVINAE THESIS 11.ª: Actus fidei est assensus essentialiter obscurus, etiamsi aliquan– do detur evidentia de facto revelationis. Pars l.ª: Actus fidei est assensus essentialiter obscurus. 732. Explicatio terminorum.-Obscuritas cognitionis nihil aliud est quam defectus evidentiae; obscurum igitur idem est ac non evidens; hinc necesse est aliquid dicere de evidentia deque ejus divisionibus ut habeatur adaequatus sensus nostrae theseos. Quid sit evidentia.-Evidentia est quaedam clara et necessaria ob– jecti intelligibilitas, qua objectum praesto est sensibus eisque intuen– dum se porrigit; sic evidens illud est quod ita est visibile ut facultas visiva non possit non vider,e. Haec notio translata est ad cognitionem intellectualem, et tune ha– bemus evidentiam subjectivam, quae est claritas perceptionis ipsius ob– jecti, seu connexio praedicati cum subjecto menti jam affulgens et in conceptu suo elucens, ita ut horno, testimonio sui proprii intellectus innixus, judicare valeat praedicatum revera convenir•e vel non conve– nire subjecto. (9) Cfr. PESCH, op. cit., n. 211 sqs.; BERAZA, op. cit., 11. 652 sqs.; LENNERZ, op. cit., n. 243.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz