BCCCAP00000000000000000000548
574 DE VIRTUTIBUS INFUSIS, th. 10, n, 780-781 R,1tione theologica. l.º) Mendacium est absolut~ et in quocumque ordine intrinsece malum; hinc dicitur in Theologia Morali mendacium non es.se malum quia prohibitum, sed ideo prohibitum quia malum. Patet igitur quod Deus nullo modo possit falsum aliquid proferre. 2.º) In revelatione continentur plura my.steria quibu.s horno assen– tiri debet, omnem intellectum captivando in obsequium Christi. Atqui ista obligatio esset iniqua si Deus aliquando po.sset falsum revelare. Ergo dicendum est Deum non pos.se umquam falsum revelare. 3.º) Ratio et fides a Deo procedunt; hinc non possunt esse in op– positione, sed ratio debet fidei subjici. Atqui si Deus aliquando falsum revelas.set, adessBt fidem inter et rationem oppositio, nec ratio deberet tune fidei sese subjici. Ergo idBm sequitur ac prius. Il.-ASSENSUS FIDEI NON FERTUR IN REVELATIONEM APPARENTEM. Status quaestionis.-Quaeritur in pra€S€nti 11trum actus fidei theo– logicae possit a veritate deficere saltem ob objectum circa quod versatur, eo quod tendat in veritatem non revelatam; posset enim aliquando contingere quod horno non rBcte intellexisset veritatern divinam, et aliarn sibi fingeret a Deo non revelatam; quaeritur proinde utrurn iste as– .ser.sus esset úctus fidei theologicae. 781. Adversarii.-Fuerunt aliqui qui dicerent hoc aliquando contin– gere possE; hujus facti explicationem hoc modo intentarunt: Si aliquis alicui pauperi, qui tamen pauper rEvera non est, dat eleemosynam, bo– num opus facit et meritorium; eodem igitur modo sentiendum est de illo alio qui actum fidei theologicae eliceret in veritatem apparenter tan– tum ri:velatam. Si ita est, aliquando contingere potest actus fidei su– pernaturalis theologicae in aliquid falsum. Censura.- Est doctrina communis theologorum et certa. Probatm. l.º) Ex Concilio Tridentino, in quo dicitur quod fid-ei non possit subesse falsurn. «Cum nullus scire valeat certitudine fidei, cuí non potest subesse falsum, se gratiam Dei consequutum... » (8). Jarnvero assensui qui dar-etur alicui. veritati apparenter tanturn revelatae, subess-et aliquid falsum. Ergo praedictus ass-ensus non posset esse actus fidei theolo– gicae. 2.º) Motivurn assensus fid€i est auctoritas D-ei revelantis. Atqui in casu auctoritas Dei revelantis omnino desiderar-etur, quia supponitur Deurn id de facto non revelas.se . Ergo praedictus assensus fidei non es– set talis. Horno in hac hypothesi conaretur credere veritatem quarn judicat esse a Deo revelatam. Cum igitur talis veritas non -ess2t a Deo reve- (8) DENZINGER, 802.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz