BCCCAP00000000000000000000548
DE VERITATE ACTUS FIDEI, th. 10, n. 778-780 573 tatt quae de facto non esset revelata; in primo casu defectio a veritate prdocederet a Deo aliquid falsum revelante; in secundo vero, ab ipso mtellectu, qui v-eritatem quamdam apprehenderet, non tamen vere sed apparenter revelatam. Dicimus in th-esi n-eutrum contingere posse, quia assensus fi.dei sem– per -et necessario cum ipsa veritate objectiva r-ei connectitur. Hinc duo sunt demonstranda: a) quod Deus nonnisi verum proponere possit, seu quod Deus sit omniscius et summe verax, qui proinde nec falli nec fallere possit, et b) quod assensus fidei ferri non possit in revelationem apparentem, sed tantum in veram revelationem divinam. I.-DEUS EST ABSOLUTE OMNISCIUS ET VERAX. l.-DEUS EST OMNISCIUS, Cfr. tractatum De Deo Uno, ubi de infinita Dei scientia Il.~DEUS EST ABSOLUTE VERAX, 779. Adversarii.-a) Juxta Stum. Augustinum (1) Priscillianistae docuerunt Christum Dominum non tantum fuisse mendacem, sed etiam de facto aliquando falsum locutum fuisse. b) Fuerunt inter Theologos aliqui, ut Gabriel Biel (2), qui docuerunt Deum de potentia absoluta posse loqui falsum, eo quod mendacium non sit intrínsece malum (3). 780. Censura.- Quod Deus sit absolute verax et id-eo mentiri non possit, est doctrina saltem theologice certa, qua-e in documentis Eccl-e– siae facile invenitur. In Concilio Vatica710 dicitur motivum fi.dei esse auctoritatem Dei r-e– velantis. qui nec falli «nec fallere potest» ( 4). In Jusjurando contra Modernistas dicitur r,.os credere veritates a Deo rev.elatas «propter Dei auctoritatem summe veracis» (5). Probatur ex Sacra Scriptura.- «Non est Deus quasi hamo ut men– tiatur» (6). «Interposuit jusjurandum ut per duas res immobiles, quibus impos– sibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus» (7). (1) Contr. mendacium, c. 2; PL., 40, 519. 12) In III Sent., dist. 38, q. unlc., a. 2 et 3, concl. 2. (3) Cfr. de hac re SUAREZ, De fide, dlsp. 3, sect. 5; DE LUGO, De fide disp. 1, n. 108. (4) DENZINGER, 1789. (5) DENZINGER, 2145, (6) Num., 23, 19. (7) Ad Hebr., 6, 17-18.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz