BCCCAP00000000000000000000548

572 DE VIRTUTIBUS INFUSIS, th. 10, n. 777-778 «Intellectus enim credentis non determinatur ad assentiendum veri– tati ex neccesitate rationis, sicut intellectus scientis, sed ex volunta– te.,, (27). Caeterum haec doctrina fuit definita in Concilio Tridentino: «Dis– ponuntur ad ipsam justificationem, dum, excitati divina gratia et ad– juti, fidem ex auditu concipientes, libere moventur in Deum, credentes vera esse quae divinitus revelata et promissa sunt» (ZB). Et in Conc. Vaticano: «Si quis dixerit assensum fidei non liberum, sed argumentis humanae rationis necessario produci, a. s.» _(29). Scholion II: Sub imperio voluntatis motae per gratiam Dei.-Ut actus fidei sit supernaturalis, requiritur omnino gratia Dei, et quidem interna, ita ut sine ipsa impossibile nobis sit actum elicere qui aliquo modo va– leat ad salutem. Est doctrina pluries definita contra Pelagianos et Semipelagianos in Concilio Arausicano (30), Tridentino (31) E:t Vaticano (32). Unde Stus. Thomas recte omnino dicit: «Credere est actus intellec– tus assentientis veritati divinae ex imperio volimtatis a Deo motae per gratiam» (33). Et Stus. Augustinus: Fides «non fit propriis tamquam naturalibus vt– ribus, sed Deo adjuvante atque donante» (34). Et alibi: «Habere fidem, quemadmodum habere caritatem, gratia est fidelium» (35). ART. III De proprietatibus actus fidei. Connexio materiae.-Agendum. nobis est in pra<osenti de proprieta– tibus actus fidei; nunc autem, quatuor sunt istius actus fidei theolo– gicae proprietates, veritas scilicet, obscuritas, libertas et certitudo, de quibus in distinctis paragraphis agere debemus. § I.-DE VERITATE ACTUS FIDEI DIVINAE THESIS 10.": Actus fidei theologicae est essentialiter verus. 778. Status quaestionis.- Quaeritur in praesenti utrum assensus fidei theologicae possit esse obnoxius falsitati vel errori, an e contra de– beat esse ex natura sua et necessario verus, id est conformis tum menti divinae aliquid revelanti, tum ipsi rei objective revelatae. Duobus enim modis assensus fidei deficere posset a veritate, v-el qma Deus pass-et aliquid falsum revelare, vel quia assensus esset veri- (27) STUS. THOMAS, Comment. in Epist. ad Rom., c. 10, lect. 2. (28) DENZINGER., 798. (29) DENZINGE!l., 1814. (30) DENZINGER, 178. (31) DENZINGER, 813. (32) DENZINGER, 1791. (33) In Ps. 118, enarr. 18, n. 3; Journel, 1486. (34) De praedestin., sanct., c. 5, n. 10; Journel, 1982.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz