BCCCAP00000000000000000000548

DE NATURA ACTUS FIDEI, th. 9, n. 775-777 571 tati extrinsecus acceptae ex auditu... quo ... vera esse credimus propter Dei auctoritatem summe veracis» (24). 776. Probatur ex Sacra Scriptura.- «Est autem jides sperandarum substantia rernm, argwnentum non apparentium» (25). Sensus hujus loci is est: l.º) fides -est substantia rerum, id est, p-er fid-em nobis praesentia ea filmt qua-e alioquin sunt futura; est veluti quaedam anticipata pos– sessio eorum quae ventura sunt, quatenus per fidem scimus ea non esse phantastica, s-ed realia; hinc enascitur spes, quae fundatur in actu fidei. 2.º) fides est substantia sive hypostasis sperandarum rerum, qua– tenus ipsa -est fundamentum eorum quae speramus; rursus ex fide -enas– citur spes. 3.º) fides est argumentum non apparentium, id est convictio eorum quae non intelligimus, quatenus per fidem firmiter adhaeremus eis qua-e ratione non intelligimus. Jamverc haec omnia manifesto fidem nobis exhibent ut actum in– tellectus, nam: a) /acere praesentia ea quae futura sunt, actus est intellectus, non vero voluntatis. · b) convictio ad intellectum pertinet, non autem ad voluntatem. Nunc igitur, in hoc testimonio Sti. Pauli fides, d-e qua agitur, est assensus intellect11s, non vero perspicientia aut simplex appreh-ensio, nam dicitur quod fides sit argumentmn non apparentium; officium igitur fidei non est obscura clariora reddere, sed credere -ea quae non apparent. «Mire enim conjunxit Apostolus, ait Stus. Bellarminus, argumen– tum cum non apparentium, ut significaret fidem id facere quod fa– ciunt argumenta, sed alio modo. Narn argumenta, et maxime demons– trationes, Jaciunt ut intellectus omnino assentiatur, sed hoc faciunt per evidentiam rei intellectum convincendo, cum causas ipsas et proprieta– les aperiunt. At fides facit quidem ut intellectus omnino assentiatur, sed non per evidentiam reí et notitiam causae et proprietatem, sed cedendo auctoritati dicentis. !taque in fide manet res obscura ut antea erat, sed creditur propter auctoritatem dicentis; non igitur fides proprie lo– quendo est notitia, sed assensus» (26). 777. Scholion I: Fides elicitur ab intellectu sub imperio voluntatis. Fides, quae est ad justificationem, elicitur ab intellectu, et est assensus, non vero perspicientia aut simplex apprehensio; at notari etiam opor– tet quod in ipso actu intellectus maximum exerceat influxum et volun– tas, eo quod, cum intellectus non necessitetur ad assentiendum nisi propter evidentiam, quae in casu non est, voluntas debet intellectum imperare ad assensum praestandum propter auctoritatem Dei reve– lantis. (24) DENZINGER, 2145. (25) Ad Hebr., 11, 1 sqs, ·(26) De justificatione, lib. 1, c. 5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz