BCCCAP00000000000000000000548
570 DE VIRTUTIBUS INFUSIS, th. 9', n. 772-775 stus. Joannes Chrysostomus: «Undenam jam, inquit, dícis, quod Deus verbo omnia facit, cum id. ratio non suggerat, nullusque adfuerit, quando /acta sunt? Undenam constat? Fide: fidei enim opus est in– telligentia. Ideo dicit: Fide intelligimus. Quid (hoc verbo) fide intel– ligimus? Quod ex non apparentibus /acta sunt quae apparent; hoc enim est fides» ( 19). Stus. Augustinus: «Quid enim est fides, nisi creriere quod non vi– des? Fid:es ergo est quod non vides credere, veritas. id est, invisibile quod credidisti, videre» (20). Et alibi: «Credere nihil aliud est quam cum assensione cogitare» (21). Ex Theologis.- Stus. Thomas: «Credere immediate est actus intel– lectus, quia objectum hujus actus est verum, quod proprie pertinet ad intellectum» (22). Caeterum de hac re numquam fuit inter theologos disputatio. Pars 2.ª: Est actus intellectus quo assentitur veritati a Deo formaliter vel virtualiter revelatae. 773. Connexio materiae.- Constat ex prima parte fidem justifican– tem reponendam non esse formaliter in voluntate, sed in intellectu, quippe quod immediate eliciatur ab intellectu; fides igitur justificans (de qua sola est sermo in praesenti) est cognitio alicujus veritatis; cog– nitio autem formaliter ad inteUectum pertinet tamquam ejus objec– tum proprium. 774. Status quaestionis.-Sed sciendum nobis est quod in actibus intellectus nostri plures distinguí possint modalitates, nam: a) intellectus apprehendit aliquam veritat-em: Deus est trinus. b) intellectus perspicit veritatem, id est percipit intrinsecam V€l'i– tatem rei, identitatem scilicet subjecti et praedicati. e) intellectus assentit, id est, efformat aliquod judicium veritatis cui adhaeret, eamque affirmat. Quaeritur proinde utrum actus fid-ei sit formaliter apprehensio, vel perspicientia, aut potius assensus. Dicimus in thesi actum fidei •esse formaliter assensum, id est, ju– dicium qur,ddam, qua intellectus noster adhaeret veritati propositae. 775. Censura.- Hanc secundam partem defendimus ut omriino cer– tam et fidei proximam, nam in Concilio Vaticano dicitur: «Licet au– tem fidei assensus nequaquam sit motus animi caecus ... » (23). ·Et in Jusjurando contra Modernistas: «Certissime teneo ... fidem non esse caecum sensum religionis ... sed verum assensum intellectus veri- (19) In Epist. ad Hebr., c. 11, 3; Hoin. 22, n. 1; PG., 63, 155. (20) In Joan., tract. 40, n. 9; PL., 35, 1690; Journel, 1826. (21) De praedestinatione sanct., c. 2, n. 6; PL., 44, 963 ; Journel, 1980. (22) II-II, q. 4, a. 3. (23) DENZINGER, 1791.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz