BCCCAP00000000000000000000548
DE NATURA ACTUS FIDEI, th, 9, n. 770-772 569 Praeterea Concilium Tridentinum jam damnaverat errores Protes– tantium cie fide -fiducia-, qua apprehendimus justitiam Dei. «Si qui!J dixerit fidem justificantem nihil aliud esse quam fidu– ciam divinae misericordiae, peccata remittentis propter Christum, vel eam fiduciam solam esse qua justificamur, a. s.» (10). 771. Probatur ex Sacra Scriptura.-In Sacra Scriptura objectuni fi– dei justificantis non est bonum aliquod consequendum (fiducia pro– testantica), sed cognitio alicujus veritatis; -e. g. cognitio messianitatis Christi, au!. ejus divinitatis, aut divinae praedicationis «Et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus, Filius Dei» (11). «Neque vocem ejus umquam audistis neque speciem ejus vidistis; et verbum ejus non habetis in vobis manens: quia quem misit ille, huic vos non creditis» ( 12). «Si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato ves– tro» ( 13). «Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum et quem misisti Jesum Christum. Verba quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsí acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti» (14). Stus. Joannes evangelium scripsit «ut credatis quia Jesus est Chris– tus Filius Dei, et ut credentes, vitam habeatis aeternam» ( 15). Et dixit eis: «Euntes in mundum universum, praedicate evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur» (16). Ex his igitur testimoniis, et ex aliis qui brevitatis gratia oniittuntur, colligitur fidem justificantem reponendam non esse in actu voluntatis, qua confidimus aliquod bonum sperandum et consequendum fore, sed in actu intellectuali qua alicui veritati vel facto adhaeremus. 772. Ex Patribus.--Sancti Patres hanc eamdem doctrinam profiten– tur (17). Stus Cyrillus Hierosolymitanus: ~.Est enim unum genus fidei quod ad dogmata pertinet, quod assensionem et approbationem animae de re quadam et ad ani,mae utilitatem pertinet, sicut ait Dominus: Qui au– dit verba mea, et credít ei qui misit me, habet vitam aeternam et in judicium non venit ( Joan., 5, 24); et rursus: Qui credit in Filium, non judicatur. (Joan., 5, 24) ... Si enim credideris quod Dominus est Jesus Christus, et quod Deus suscitavit illum a mortuis salvus eris (Ad Ro– manos, 10, 9), et transfereris in paradisum ab ea qui_ latronem illo in– troduxit» ( 18). (10) DENZINGER, 822, 823, 824. (11) Joan., 6, 70. (12) Joan., 5, 38. (13) Joan., 8, 24; cfr. etiam 8, 45: 8, 46; 10, 31 sqs.; 16, 27-30, et alibi saepe. (14) Joan., 17, 3-8. (15) Joan., 20, 31. (16) Me., 16, 16; Mt., 28, 18. (17) Cfr. THEonoRETUS, Graec. affect. curatio, 1; PG., 83, 814; Journel, 2144; STUS. OYRILLUS ALEX, In Joan Evang., lib. 2, c. 5; PG., 74, 484; STUS. J0AN– NES DAMASCENUS, De fid. orth., lib. 4, c. 10; PL., 94, 1125. (18) Catech., 5, 10; PG., 33, 517; Journel, 820.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz