BCCCAP00000000000000000000548
568 DE VIRTUTIBUS INFUSIS, th. 9, n. 768-770 Iuntatis, bonum. Dicimus in thesi actum fidei non esse actum volunta– tis, sed intellectus, cujus objectum est verum. 769. Adversarii.-1. 0 ) Sunt Protestantes, qui conformiter ad eorum placita de justificatione mere extrinseca per fiduciam qua veluti appre– hendimus just:tiam Dei, triplicem fidem distinguunt: a) Historicam, qua credimus veritates in sacra Scriptura contentas. b) Miraculorum, qua credimus aliqua opera vires naturales exce– dentia. c) Promissionum, qua confidimus peccatorum remissionem, seu me– lius non imputationem. Haec fides promissionum est: generalis, qua confidimus salutem om– nibus hominibus esse promissam; specialis, qua unusquisque confidit sua peccata esse sibi remissa aut non imputata propter justitiam Chris– ti (6). Nunc autem haec fides promissionum est, juxta Protestantes, fide.s quae justificat. 2. 0 ) Rationalistae, Naturalistae, secundum quos fides non inn..teretur auctoritati divinae revelanti, sed potius dispositionibus mere subjectivis ordinis affectivi: hinc fides pro ipsis est quidam instinctus religiosus, cu– jus motivum aliud non est nisi ipsa conformitas cum aspirationibus ani– mae, vel quaedam exiger+tia ordinis moralis, vel quaedam necessitas practica credendi, seu quaedam intuitio religiosa... 3. 0 ) Modernistae, secundum quos explicatio facti religiosi quaerenda. non est extra, sed intra hominem; religio igitur est quaedam forma vi– tae, cujus prima motio repetenda est ex quadam indigentia interna. 770. Censura.- Quod actus fidei sit actus infellectus, est doctrina saltem theologica certa, immo fidei proxima; dicitur enim in Conci– lio Vaticano: «Fidem, quae humanae salutis initium est, Ecclesia catholica pro– fitetur ·virtutem esse supernaturalem, qua, Dei. aspirante et adjuvante gratia, ab eo revelata vera esse credimus, non propter intrinsecam re– rum veritatem naturali rationis lumine perspectam, sed propter aucto– ritatem ipsius Dei revelantis qui nec fallí nec fallere potest» (7). Praeterea in Jusjurando contra Modernistas dicitur: «Certissime teneo ac sincere profiteor fidem non esse caecum sen– sum religionis ... sed... verum assensum intellectus veritati extrinsecus acceptae ex auditu, qua nempe, quae a Deo personali, creatore ac Do– mino nostro dicta, testata et revelata sunt, vera esse credimus prop– ter Dei auctoritatem summe veracis» (8). Attentis igitur his documentis, aliqui theologi hanc doctrinam di– cunt esse de fide tenendam (9). (6) Canjes. August., a. 4; MELANCHTON, Apol. Con/es. August., «Quid sit fidc& justificans»; cfr. STus. BELLARMINUs, De justificatione, lib. 1, c. 4. (7) DENZINGER, 1789. (8) DENZINGER, 2135. (9) Ita HUARTE, op. cit., n. 36; SThS., De virtutibus, n. 52.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz