BCCCAP00000000000000000000548

DE NATURA ACTUS FIDEI, th. 9, n. 768 567 3. 0 ) fiduciam, quae oritur ex alterius fidelitate, juxta illud: «Modi- cae fidei, quare dubitasti?» ( 3). In his 2liisque testimoniis evidenter fides refertur ad voluntatem. At etiam fides refertur ad intellectum, et significat: a) Dictamen conscientiae. quo dirigimur in agendis: «Omne autem quod non est ex fide ( dictamine conscientiae), peccatum est» ( 4). b) Assensum mentis in verum, juxta illud: «Sine fide impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentern ad Deum, quia est, et inquirentibus se remunerator sit» (5). In usu ecclesiastico, fides designat aliquando quemlibet assensum intellectualem, etiam illum qui evidentiae est innixus; aliquando vero solum assensum intellectualem sub imperio voluntatis praestitum. Hic autem assensus intellectus, sub imperio voluntatis praestitus, po– test esse duplicis generis: l.º) ex eo quod cognitio rei non sit tam evidens ut assensus per se sequatur, sufficiens tamen sit ad hoc ut ex imperio voluntatis as– sensus dart queat; in hoc casu imperium voluntatis requiritur per ac– cidens, ad removendum scilicet dubium irrationale quod impedit quo– minus veritati cognitae mens adhaereat. 2.º) ex eo quod assensus non procedat ex cognitione 1psius rei, sed ex testimonio alterius de ipsa re, et tune imperium voluntatis requi– ritur per se, quia intellectus in hoc casu nullo modo necessitatur ad assentiendum propter perspectam internam rei veritatem, sed prop– ter testimonium alterius veritatem testantis. At hoc testimonium azterius, veritatem attestantis, potest volun– tatem movere ad assensum: a) vel quia evidens est testem in testificando nec falli nec fallere po.sse ( evidentia in attestante). b) vel quia me, qui testimonium dedit, dignus est ut ipsi fidatur, praecise quia ipse est et non alius; ,et in hoc ultimo casu vere auctori– tas testificantis honoratur et prae oculis habetur. Jamvero fides sensu proprio et strictissimo est assensus intellectus ex imperio voluntatis praestitus propter auctoritavem testis aliquam ve– ritatem testificantis. Sed ut voluntas imperare possit intellectum ad assentiendum alicui veritati propter auctoritatem loquentis, necessarium est ut per prius sibi constet testem debita scientia esse praeditum esseque summe veracem. Fides igitur theologica, de qua sermo est in praesenti, est actus in– tellectus, ex imperio voluntatis praestitus, quo homo firmiter assen– titur alicui veritati propter auctoritatem Dei revelantis. Actus intellectus. Duplex ad€st in homine facultas, intellectus vi– delicet et voluntas; objectum intellectus est verum, objectum vero vo- (3) Mt., 14, 31. (4) Ad Rom., 14, 23. (5) Ad He1Jr., 11. 6.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz