BCCCAP00000000000000000000548
566 DE VIRTUTIBUS INFUSIS, th. 9, n. 765-768 si ab Ecclesiae magisterio definiantur, fide ecclesiastica esse creden– da .(15). 766. Nostra sententia.-Nostra sententia tenet virtualiter revelata, -ea sci1icet quae necessario includuntur in formaliter revelatis, tam– quam -ejus proprietates necessariae et metaphysicae, esse objectum ma– terial-e fidei divinae; non vero ante definitionem Ecclesiae, quia tune a nobis nonnisi tamquam conclusiones theologicae cognoscuntur, sed post -eorum definitionem ab Ecclesia, quia tune Ecclesia, jugi Spiritus Sane– ti adsistentia, certitudinem nobis praebet circa continentiam praedic– tae veritatis in deposito revelationis; tune assensus fidei in veritatem non innititur in humano labore, sed in sola auctoritate divina. Munus Ecclesiae in eo est tantum quod affirmet veritatem vere esse conten– tam in deposito revelationis, non quidem formaliter sed inclusam in aliis verita ti bus. ART. II De natura seu essentia actus fidei. 767. Connexio materiae.-Cum jam actum fuerit in superioribus de objecto fidei sive formali sive materiali, jure agendum nobis erit in praesenti de actu fidei divinae, nam actus per objecta innotescunt, sicuti h&.bitus per actus. Porro, quando agitur de actu fidei, primo quaerendum est de ejus natura seu essentia, an scilicet sit actus intellectus vel voluntatis; et secundo, an sit apprehensio vel perspicientia, an potrns simplex assen– sus; ad cujus solutionem sit thesis: THESIS 9.ª: Actus fidei divinae est actus intellectus, quo assentitur veritati a Deo formaliter vel virtualiter revelatae. Pars l.ª: Actus fidei est actus intellectus. 768. Exp!icatio terminorum.-Fides. Haec vox non unam habet ac– ceptionem sive in Sacra Scriptura sive in usu -ecclesiastico. In Sacra Scriptura aliquando significat: l.º) veracitatem, juxta illud: «Numquid i.ncredulitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit, est autem Deus verax» (1). 2.º) promissionem, juxta illud: «Habentes damnationem, quia pri– mam fidem (promissionem) irritam fecerunt» (2). (15) Ita ScHULTES, Ciencia tomista, vol. 23, pag. 305 sqs., et vol. 24, pag. 168 sqs.; VAN NOORT, De fide, n. 196; GARRIGOU-LAGRANGE, De revelatione, proleg., e 00; LENNERZ, op. cit., n. 168-180; SThB., De virtutibus infusis, n. 149, 151, 156. (1) Ad Rom., 3, 3-4. (2) I Tim., 5, 12.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz