BCCCAP00000000000000000000548

564 DE VIRTUTIBUS INFUSIS, th. 8, n, 762-764 2. 0 ) Revelatione immediata vel mediata, publica vel privata. 762. Adversarii.-a) Protestantes n,velationem mediatam si non to– taliter respuunt, saltem quam maxime parvipendunt eo quod, juxta ip– sos, Sacra Scriptura, utpote unica regula fidei, debeat interpretari con– formiter ad illustrationem quam unusquisque accipit a Spiritu Sancto. Haec igitur Spiritus Sancti illustratio quam maxime aestimanda est. b) Quoad ea quae privatim certis personis a Deo revelantur, non aclest consensus inter theologos; sunt enim aliqui, ut Bañez, Salmanti– censes et alii plures (1) qui partem negativam tenent; alii, e contra, affirmative solvunt quaestionem (2). e) Alii, distinctionem statuunt inter revelationes privatas, et dicunt eas quae pertinent ad Deum primum credibile esse quoque objectum fidei divinae; eas vero quae pertirn,nt ad dirigenda juxta regulas mo– rum vel admittenda per fidem agendorum, non pertinere ad objectum materiale fidei l3). d) Denique disputatur inter ipsos utrum veritas privatim revelata credatur habitu fidei divinae, an alio habitu vel dono distincto; V a– lencia affirmat fidelem qui privatam revelationem experiretur, illi as– sentiri per donum propheticum, aut per gratiam gratis datam (4). 763. Censura.-Quod objectum fidei divinae sint ea quae Deus re– velavit revelatione publica immediata. vel mediata; dicendum est esse doctrinam catholicam saltem theologice certam, nam dicitur in Conci– lio Constantinopolitano II: «Confitemur fidem tenere et praedicare ab initio donatam a magno Deo et Salvatore nostro Jesu Christo sanc– tis apostolis et ab illis in universo mundo praedicatam; quam et sane– ti Patres confessi sunt et explanaverunt et sancti Ecclesiis tradide– runt.•. '1> (5). I.-QUOAD REVELATIONEM PUBLICAM INMEDIATAM ET MEDIATAM. 764. P~batur ex Sacra Scriptura.-Christus Apostolos praecipit ut Evangelium praedicent omni creaturae: «Praedicate evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur» (6). Stus. Paulus Timotheum hortatur ut depositum custodiat: «Bonum depositum custodi per Spiritum Sancturn» (7)), ita ut et quae ab ipso accepit, et aliis tradat ut et isti alios doceant: «Et quae audisti a me (1) BAÑEZ, in II-II, q. 1, dub. 3; SALMANTICENSES, De fide, disp. 1, dub. 4, n. 104; JOANNES A SANCTO THOMA, in II-II, disp. 6, etc. (2) Ita SUAREZ, De fide, disp. 3, sect. 19; LUGO, De fide, di,;p. 1, sect. 11; BILLUART, De fide, diss. 1, ª· 2; PESCH, De fide, n. 241; VAN NOORT, De fide, n. 204. (3) Ita ZUBIZARRETA, op. cit., n. 386. (4) Ita ZUBIZARRETA, op cit., n. 387. (fi) DENZINGER, 212; cfr. etiam DENZINGER, 783; conc. Vaticanum, DENZINGER, 1792: Pros X contra Modernistas, DENZINGER, 2020, 2021. (6) Me., 16, 15-16. ('l) II Tim., 1, 14.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz