BCCCAP00000000000000000000548
DE OBJECTO MATERIALI FIDEI, th. 8, n. 760-761 563 qua-e fit termin:Ls in quibus illud quod revelari vult, non tantum forma– liter in s-e continetur, sed etiam continetur respectu habito ad nostram cognitionem; e. g., in definito continetur definitio; in toto continentur ejus parte& essentiales, in universali continetur particulare, in prae– missis continetur conclusio. Rev-elatio virtualis ea est quae non manifestat v-eritatem in seipsa, sed in principiis in quibus includitur. Virtualiter revelata possunt esse duplicis ordinis: nam aliqua con– tinentur in explicite revelat:Ls inclusive, alía vero, connexive; inclusive, sunt ea quae pertinent ad essentiam veritatis revelatae, ut ejusdem proprietates metaphysicae; connexive denique sunt ea qua-e non. per– tinent ad Gssentiam veritatis rev-elata-e, sed ab ea realiter distinguun– tur tamquam proprietat,es physicae. b) Ex parte subjecti. Revelatio potest esse: Immediata vel mediata; immediata est illa qua Deus ipse, sine ullo intermediario, alicui loquitur; mediata est illa in qua Deus utitur ali– qua intermediario, e. g. Prophetis, Apostolis, angel:Ls, pe::: quos alicui loquitur. Publica vel privata; publica est illa qua-e datur societati vel toti ge– neri humano; privata, est illa quam Deus facit personis privat:Ls. Sensus igitur nostrae theseos huc redit: Objectum materiale fidei di-vinae sunt ea omnia quae Deus formaliter revelavit explicite vel implicite, revelatione immediata vel mediata, publica vel privata; im– mo etiam objectum materiale fidei sunt illa quae, etsi non formaliter revelata, adhuc tamen in ipsis virtualiter continentur et includuntur tamquam proprietates necessariae et metaphysicae veritatis revelatae. 1. 0 ) Ea omnia quae Deus formaliter explicite vel implicite publica revelatione revelavit, sunt objectum materiale fidei divinae. Censura.- Haec doctrina dici debet saltem theologice certa. . 761. Probatur.-Ea omnia sunt objectum fidei divinae quae vere sunt verbum Dei seu testimonium Dei. Atqui formaliter revelata, sive explicite sive implicite, sunt verbum Dei. Ergo fide fide divina creden– da sunt. Et quod impliclte revelata sint verbum Dei, ex eo constat quod Deus, aliquid explicite revelans, limitari nequit ad expressam verborum sig– nifica tionem, sed manifestare etiam velle debet ,ea quae in explicite revelatis aequivalenter continentur. Deniqu,e, ut circa implicite revelata dari possit actus fidei divinae, necess2 est ut certo constet ipsa esse revera implicite revelata seu contenta in explicite revelatis. Jamw,ro ad hoc nquiritur discursus; hinc ut habeatur actus fidei divinae, necesse est hanc veritatem ad– mittere, non propter ipsum discursum, sed propter auctoritatem Dei revelantis.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz