BCCCAP00000000000000000000548

562 DE VIRTUTIBUS lJ.'lFUSIS, th. 8, n. 758-760 cilio Tridentino vocantur «res fidei et morum ad aedificationem doc– trinae christianae pertinentium» (5). 3.º) Objectum pure accidentarium fidei divinae sunt quaecumque alia.- Nam in tantum haec revelata sunt in quantum sacra historia humano modo aliter exarari non potuerit. Divina Sap:i:entia ita accom– modavit revelationem ut non tantum fidem divinam praebendam de– creverit propter auctoritatem Dei revelantis, sed etiam fidem huma– nam propter historicitatem factorum quae ibi narrantur. lI.-DE HIS QUAE SPECIALI RATIONE FUERUNT A DEO REVELATA. 759. Connexio materiae.- Constat ex thesi praecedenti omnia et singula a Deo n,velata üde divina credenda ,esse, quidquid cogitandum sit de majori vel minori momento unius veritatis prae alia; sub hac enim consideratione nullum fieri potest discrimen ínter ipsas veritates. At quia aliquae veritates sunt quae propter se et ratione sui re– velatae rucrunt a Deo, aliae vero propter intimam quam habent con– nexionem cum ipsis primario revelatis, aliae ctenique propter materia– lem cum iisdem connexionem, jure merito distinximus inter objectum primariurn, secundarium et pure accidentarimn. Nunc autem, veritates a D20 revelatae non orones fuerunt aequo modo et parí ratione revelatae, nam aliquas nobis revelavit Deus for– maliter, alias vero virtualiter; et intcr formaliter revelatas, aliquas explicite, alias vero implicite. Hinc quaerendum a nobis est quaenam sint v-eritates a Deo reve– latae quae fide divina credendae sunt, ac proinde quaenam constituant objectum materiale fidei divinae theologicae. THESIS S.ª: Obiectum fidei divinae ea sunt quae Deus revelavit formaliter explicite vel implicite, revelatione immediata vel mediata, pu– blica vel privata; immo etiam virtualiter revelata dummodo ista ultima exprimant proprietates metaphysicas vel necessarias doc– trinae formaliter revelatae. 760. Explicatio terminorum.•- Revelatio est locutio Dei attestans, seu manifestatio supernaturnlis alicujus veritatis a Deo hominibus facta. Divisio. Revelatio considerari potest ex parte objecti revelati, et ex parte subjecti revelationem recipientis. a) Ex parte objecti potest esse formalis vel virtualis; formalis~ quando revelatio fit terminis ac vocibus qui ipsam rem exprimunt in seipsis, quin necesse sit ipsam veritatem per cliscursum ex aHis princi– piis notioribus deducere. Revelatio formalis potest esse explicita vel implícita; explicita ea est quae fit terminis propriis, e. g. Deus est trinus; implicita, ea est. (5) DENZINGER, 786.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz