BCCCAP00000000000000000000548
DE OBJECTO MATERIAL! FIDEI, th. 7, n. 757-758 561 ,Pars 2.ª: Inter veritates revelatas, aliquae sunt quae efformant objectum ma– teriale primarium; aliae vero, secundarium; aliae denique, pure ac– cidentarium. 757. Status quaestionis.-Quaeritur in hac secunda parte utrum in in complexu omnium veritatum a Deo revelatarum aliqua adsit veritas, nobis per revelationem proposita, quae sit veluti centrum ad quod cae– terae aliae veritates ordinentur, et a qua unitatem accipiant; utrum scilicet detur aliquod objectum ita principale ut omnia alia revelata ad ipsum dicant respectum et ab ipso habeant unitatem. Respondemus affirmative, et triplex objectum a nobis distinguitur: Primarium, est illud quod ad fidem pertinet propter se et ratione sui, et ad quod reliqua ordinantur; appellari solet objectum attributio– nis. Secundt,rium, est illud quod ad fidem pertinet propter aliquam rela– tioncm quam habet cum objecto pri.ncipali. Accidentarium est illud quod concomitanter tantum, et non di– recta intentione, revelatum est; sic e. g. revelatio de rebus geographicis, chronologicis, physicis aliaque hujusmodi quae nihil referunt ad fidem ipsam in quantum est in se, sed se habent indifferenter ad fidem. Censura.- Est doctrina communis theologorum. 758. Probatur. l.º) Deus, finis supernaturalis, est objectum pri– marium fidei- «Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se, remunerator sit ( 1). In his duobus articulis tota fldes compendiatur: Deus, finis super– ·naturalis attingendus, remunerator vitae aeternae. «Si ergo totum de integro objectum fidei continetur et veluti incar– dinatur tum in esse divino prout finis est naturam excedens, tum in providentia prout se extendit ad omnia quae a Deo temporaliter dis– pensantur ac disponuntur in hominum salutem, omnia certe ibi col– lineant in Deum finem supernaturalem, qui idcirco objectum attribu– tionis rectissime ponitur» (2) Verum est quod multa sint a Deo revelata propter Christum et ad Christum ipsum ordinata; sed Christus venit ut manifestaret homini– bus nomen Patris (3), et tandem Christus €rit subjectus ut Deus sit onrnia in omnibus (4). Unde recte omnino dici potest Deum, finem supernaturalem, esse objectum primarium fidei divinae. 2.º) Objectum secundarium fidei sunt quaecumque ad hunc finem consequenrlum sunt necessaria. - Nam haec omnia talis sunt condi– tionis ut quam maxime juvent in ordine ad consecutionem finis; sic praecepta, consilia, sacramenta aliaque hujusmodi quae regulara prae– bent practicam tendendi in Deum flnem supernaturalem, et quae a Con- ( l) Ad Hebr., 11. 6. (2) BILLOT, op. cit., pag. 237. (3) Joan., 17, 6. (4) I ad cor., 15, 28. ..MAN. THEOL. DOGM.-III.-37
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz