BCCCAP00000000000000000000548

560 DE VIRTUTIBUS INFUSIS, th. 7, n. 755-756 deí divinae est auctoritas Dei revelantis. Ergo quidquid cadat sub auc– toritate Dei revelantis, erit quoque objectum materiale fidei divinae. Sub hoc igitur respectu omnia, a Deo revelata et attestata, sunt pari modo fide divina cred-enda, sive mentem humanam transcendant, sive intra limites humanae conditionis contin-eantur, sive ad res di– vinas spectent sive ad humanas et historicas. At considerari etiam oportet quod inter ea qmie a Deo revelata sunt invemuntur: l.º) aliqua, quae speciali modo ad fid-em theologicam pertinent tet ideo, quia aliquo modo specificant fidem nostram theo– logicam, dicuntur objectum formale quod), et 2.º) alia, quae speciali ratione proposita ac revelata sunt: hinc agendum nobis est in hac paragrapho: a) De his quae pertillent ad objectum materiale primarium vel secundarium fidei. b) De his quae speciali ratione fuerunt a Deo revelata. Sic igitur accuratius proponetur objectum material-e et formale fidel. !.-DE HIS QUAE PERTINENT AD OBJECTUM FIDEI DIVINAE TAM PRIMARIUM QUAM SECUNDARIUM. THESIS 7.ª: Ea omnia et sola quae fuerunt a Deo revelata, fide divina cre– denda sunt; at inter veritates revelatas, aliquae sunt quae ef– formant objectum materiale primarium fidei; aliae vero, secun– darium; aliae denique, pure accidentarium. Pars l.ª: Ea omnia et sola quae fuerunt a Deo revelata, fide divina creden– da sunt. 756. Adversarii.-Negant hanc propositionem: a) Protestantes, qui, distinctione facta inter articulas fundamenta– les et non fundamentales, dicunt solos artículos fundamentales esse fide divina credendos, non vero alias; si autem ab ipsis quaeras quinan sint articuli fidei fundamentales, non facile tibi dabunt responsum. Praeterea dicunt Protestantes nihil aliud requiri ad salutem conse– quendam quam fiduciam, qua unusquisque confidit peccata non esse ipsi imputanda propter merita Christi. · b) Indifferentistae negare debent nostram propositionem, eo quod, juxta ipsos, cuilibet hominum licitum sit quamlibet religionem amplectl et profiteri. Censura.- Est doctrina saltem theologice certa. Probatur ratione theologica. -Ea omnia indiscriminatim fide divina cr.,edenda sunt quae divina auctoritate fulciuntur. Atqui omnia a Deo revelata eodem modo auctoritate divina testantur atque fulciuntur. Ergo omnia quoque fide divina credenda sunt. Eodem enim modo fide dignus est Deus ut cui credatur sive revelet divina sive humana.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz