BCCCAP00000000000000000000548

DE OBJECTO MATERIAL! FIDEI, th, 7, n. 751-755 559 nium Dei est, non propter perspicientiam naturalem, sed quia et prae– cise testimonium Dei loquentis. Ergo objectum formale fidei divinae est testimonium Dei, divina auctoritate informatum. 752. Ex Patribus.-Athenagoras alienum putat c,sse a ratione «ut Dei Spiritum, qui prophetarum ora tamquam instrumenta pulsavit, cre– dere supersedentes, humanis opinionibus adhaereamus» (16). Stus. Joannes Chrysostomus: «Deo ubique obsequamur, 1íec contra– dicamus ei..., sed praevaleat ejus sermo rationi et intelligentiae nostrae... Verbum quippe ejus fallere nequit... numquam excidit» ( 17). Stus. Ambrosius: «Si Deo non credimus, cui credimus?» «Etenim quam indignum ut humanis testimoniis de alío credamus, Dei oraculis de se non credamus!» ( 18). Theodo: etus: «Quis erit adeo stolidus vel potius attonitus, ut Deo universorum docente dubitet nec fidem dictis habeat?» (19). 753. Ratione theologica.-Fides est actus intellectus, ut pastea de– moru;trabitur. Unde id quod in actu fidei movere debet intenectum ad assentiendum est veritas; non tamen veritas ipsa, se11 evidentia intrin– seca, ut planum est, nec evidentia extrinseca, qualis esset evidentia in attestante (secus fides esset assensus scientificus), sed potius veracitas testantis, annexa debita scientia; haec enim duo rcquiruntur ut fides sit certa, nempe quod dicens sit verax, seu non mentiatur, et vere sciat ea quae affirmat, seu ipse non fallatur; objectum igitur formale fidei est auctoritas Dei rev-elantis summe veracis et summe sapientis, qui proinde nec falli nec faller,e potest. 754. Scholion: Utrum propositio veritatis revelatae facta ab Eccle– sia pertineat ad motivum formale fidei.-Resvondeo negative; est qui– dem conditio applicativa motivi, sed ipsa nullo modo influit in actum fidei; ad credendum enim movemur sola auctoritate Dei revelantis; Ecclesia proponit quidem veritatem a Deo revf:latam, seu testatur Deum aliquam veritatem de facto revelasse; huic testimonio innixi, credimus Deo revelanti. Praeterea propositio Ecclesiae est aliquid creatum; sed nihil crea– tum ingredi potest in objectum formale fidei theologicae. Ergo idem se– quitur ac prius (20). § II.-DE OBJECTO MATERIAL! FIDEI DIVINAE 755. Connexio materiae:-Agendum nobis est in praesenti d,e ob– j,ecto materiali fidei divinae. Nunc autem, objectum materiale fidei erit omne illud quod subsit rationi formali fidei. Sed ratio formalis fi- (16) PG., 6, 904; Journel, 162. (17) In Mat., hom. 82, n. 4; Journel, 1179. (18) Expos. evang., sec. Le., 4, 71; De Abraham, lib. 1, c. 3, n. 21; Journel, 1303, 1321. (19) Graec. aff. curatio, serm. 1; Journel. 2143; cfr. etiam CASSIANUS, De Incar– natione Christi, lib. 4, c. 6, n. 3; Journel, 2055; STus. LEo MAGNus, serm 27, c. 1; Journel, 2197; STIJs. AuGUSTINUs, enarr. in Ps., in Ps. 36, enarr. 2, n. 2. (20\ Cfr. BERAZA, op. cit., n. 483 et 503 sqs.; BILLOT, op. cit., th. 9, 3; ZUBIZA– RRETA, op. cit., n. 361.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz