BCCCAP00000000000000000000548

558 DE VIRTUTIBUS INFUSIS, th. 6, n. 749-751 ter quemdam affectum religiosum quo in carde et affectu sentimus Deum et veritates religiosas; fides enim nihil aliud est quam cognitio natura– lis mere subjectiva et affectiva, seu instinctus quidam religiosus. Jam– vero motivum hujus assensus non est aliquid extrinsecum, sed intrinse– cum, utputa ejus conformitas cum aspirationibus nostrae conscientiae, aut quaedam intima necessitas credendi quae ex ratione manifestatur, aut quaedam intuitio religiosa (8). 750. Censura.-Thesis est de fide definita: In Conc. Vaticano: «Fidem quae humanae salutis initium est, Ec– clesia Catholica profitetur virtutem esse supernaturalem qua, Dei aspi– rante et adjuvante gratia, ab eo revelata vera esse credimus, non prop– ter intrinsecam rerum veritatem naturali rationis lumine perspectam, sed propter auctoritatem ipsius Dei revelantis, qui nec fallí nec fallere potest» (9). «Si quis dixerit ad fidem divinam non requiri ut revelata veritas propter auctoritatem Dei revelantis credatur, a. s.» ( 10). Jusjurandum contra Modernistas: <<Quinto: certissime teneo ac sin– cere profiteor, fidem non esse caecum sensum religionis e latebris sub– conscientiae erumpentem..., sed verum assensum intellectus veritati extrinsecus acceptae ex auditu, qua nempe, quae a Deo personali, crea– tare ac Domino nostro dicta, testata et revelata sunt, vera esse cre– dimus, propter Dei auctoritatem summe veracis» (11). 751. Probatur ex Sacra Scriptura.- In Sacra Scriptura saepissime dicitur adha-erendum ess-e veritatibus divinis non propter naturalem perspicientiam ejus quod affirmatur, sed propter auctoritatem Dei. «Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est>, ( 12). Quasi diceret: Si testimonium hominum dignum est cui cre– datur. testimonium Dei majorem habet auctoritatem ut fidem nostram praestemus. «Quod scimus, loquimur, et quod vidimus, testamur, et testimonium nostrum non accipitis... Qui de caelo venit (Christus) super omnes est, et quod vidit et audivit, hoc testatur; et testimonium ejus nema acci– pit. Qui accipit testimonium ejus, signavit quia Deus verax est» ( 13J. «Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam» (14). Jamvero alicui credere idem est, quando agitur de actu int-ellectus, ac dicta alicujus admittere ut vera propter auctoritatem loquentis. «Gratias agimus Deo... quoniam, cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud non ut verbum hominum, sed (sicut vere est) verbum Dei, qui operatur in vobis, quia credidistis» ( 15). In his aliisque bene multis testimoniis fides dicitur consistere in eo quod testimonium, seu verbum Dei, accipiatur praecise quia testimo- (8) Cfr. GARRIGOU-LAGRANGE, op, cit., t. 1, pag, 112 sqs, (9) DENZINGER, 1789, (10) DENZINGER, 1811. (11) DENZINGER, 2145; cfr. etiam 801. (12) J Joan .. 5, 9. (13) Joan., 3, 31-33. (14) Ad Rom., 4, 3. (15) J ad Thesal., 2, 13.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz