BCCCAP00000000000000000000548
DE OBJECTO FORMALI FIDEI, th. 6, n. 747-749 557 obedire debet, ita ut motivum fidei sit voluntas Dei, quia praecipit, quia imperat (1). Ripalda docet auctoritatem Dei esse quidem motivum fidei, seu ob– jectum formale qua fidei, quatenus ipsa est prima veritas; at cum prima veritas tripliciter dici possit: in essendo videlicet, in cognoscendo et in dicendo, censet ipse assensum fidei ultimo resolvi in Deum primam ve– ritatem in essendo. «Ergo, ait Ripalda, potest Deo qua Deo credi seorsim a veraci atque sapienti» (2). Viva et Schiffini dicunt auctoritatem Dei non semper sufficere, prae– cipue in actibus fidei in locutiones Dei promissorias; et tune dicunt ad motivum fidei neccesariam esse fidelitatem et omnipotentiam (3). Revelantis. Rev€latio, uti scitur, €st locutio Dei attestans, seu mani– f€statio sup€rnaturalis alicujus veritatis a Deo hominibus facta; hanc revelation€m esse necessario pra€requisitam ad actum fidei, omnes theologi affirmant, nam secus sci€ntia Dei €jusqu€ veracitas non pos– s€nt int€llectum. movere ad assensum, n€c potest aliquis fide divina credere quod non sit a D€o revelatum. 748. Disputatio.-Disputatur tamen inter theologos utrum revelatio sit conditio sine qua non fidei divinae, an potius ipsum fidei motivum ingrediatur. Scotus docet revelationem esse tantum conditionem sine qua non, nec ullo modo ingredi in motivum fidei; quapropter motivum adaequa– tum fidei divinae est sola auctoritas Dei (4). Stus. Thomas docet revelationem ingredi ipsum objectum formale fldei tamquam motivum inadaequatum, ideoque revelationem et aucto– ritatem Dei efformare motivum adaequatum fldei (5). Nova quaestio.-Sed in vevelatione potest duplex elementum consi– derari, activum scilicet (revelatio interna), et passivum (revelatio ex– terna); revelatio activa est voluntas Dei communicandi hominibus ali– quam veritatem; revelatio vero passiva est signum quo Deus hanc ve– ritatem ad extra manifestat. Quaeritur proinde inter theologos utrum revelatio activa sit moti– vum inadaequatum fidei, an passiva, an utraque. Sunt qui dicant solam revelationem activam pertinere ad objectum formale qua fidei divinae; revelationem autem passivam esse tantum– modo conditionern applicativarn .(6). Sunt et alii qui dicunt revelationem activam et passivam, complete sumptam, esse objectum formale qua fidei divinae .(7). 749. Adversarii.-Sunt Rationalistae et semirationalistae, secundum quos fidei assentimus non propter auctoritatem Dei revelantis, sed prop- (1) Opera oinnia, Aureliae, 1674; De Jide, c. l. (2) De ¡ide divina, disp. 2, sect. 11, n. 101, sqs., hanc sententiam propugnat etiarr. AUREOLUS, in III Sent., dist. 23, a. 4. (3) VIVA, De fide, disp. 1, a. 4, n. 16; SCHIFFINI, De virt1Ltibus infusis, n. 117. (4) In III Sent., dist. 23, q. unic.; MAESTRIUS, De Jide, q. 2, n. ti6-57. (5) De Veritate, Q. 14, ª· 8, ad 16; SALMANTICENSES, De fide, disp. 1, dub. 3; SuAaEz, De fide, disp. 3, sect. 2, et generatim omnes alii theologi. (6) Ita STUS. THOMAS, I, q. 1, a. 3 et 7; II-II, De fide, a. 8; CAJETANUS in II-II, q. 1, a. 1; BILLOT, op. cit., th. 9, 2; GAR!UGOU-LAGRANGE, De Revela• tione, t. 1, pag. 441. (7) Ita SOLA, De fide, n. 701; LENNERZ, op. cit., n. 125.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz