BCCCAP00000000000000000000548

556 DE VIRTUTIBUS INFUSIS, th. 6, n. 745-747 c) de proprietatibus actus fidei. d) de praerequisitis ad actum fidei. e) de analysi actus fidei. f) de necessitate actus fidei. ART. I De objecto fidei tam fonnali quam materiali Ad majorem dicendorum claritatem necesse est primo agere de ob– jecto fidei formali; secundo, de ejus objecto materiali. § I.-DE OBJECTO FORMAL! FIDEI DIVINAE THESIS 6.ª: Objectum fidei divinae formale est auctoritas Dei revelantis. 746. Explicatio terminorum.-Objectum in genere est illud circa quod versatur habitus vel potentia; objectum igitur fidei divinae erit in specie illud circa quod versatur fides. Divisio objecti. At objectum fidei duplex esse potest: materiale sci– licet et Jormale; objectum materiale fidei est illud omne quod creditur, omne quod sit a Deo revelatum: forma le objectum fidei est ratio specia– lis seu Jormalis, sub qua objectum materiale a fide attingitur. Divisio objecti formalis. At duplex etiam datur objectum formale fi– dei, objectum scilicet formale quod, et objectum formale qua; primum est. ratio formalis quam per se et ratione sui attingit fides ( objectum primarium), ,et est ipse Deus. veritas in essendo; secundum vero, est specialis ratio sub qua fides attingit objectum suum formale, scilicet auc– toritas Dei revelantis. In thesi agitur de objecto formali qua. Auctoritas Dei. Auctoritas nihil aliud est in praesenti quam dignitas moralis alicujus personae cui pra€beri debet assensus fidei si aliquam veritatem proponat; talis auctoritas provenit ex eo quod persona, ve– ritatem proponens, et veritatem quam affirmat, perfecte sciat, et in ejusdem manif.estatione fallí non possit. Aliis verbis, auctorítas est id propter quod testis est fide dignus; et consistit in eo quod testis sit sciens et verax. Objectum formale quo fidei dicimus esse auctoritatem Dei, quae, uti patet, maxima est in Deo, eo quod Deus-prima veritas-, nec falli nec fallere possit. 747. Nota bene.-Non sunt conformes theologi in quo haec aucto– ritas Dei reponenda sit. Gullielrnus Parisiensis eam reponit in supremo Dei dominio, cui horno

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz